Gaius Suetonius Paulinus

E Vicipaedia

Gaius Suetonius Paulinus (natus anno 11 aut antea; mortuus post annum 69) fuit senator ac vir militaris Romanus. Fuit praetor, tum legatus Claudii anno 42 primus Romanorum imperatorum trans Atlantem montem in partes Maurorum invasit et cum Gnaeo Hosidio Geta, legato Legionis IX Hispanae rebelliones incolarum Sabalo duce suppressit[1]. Ante annum 45 consul suffectus creatus est, forsitan Claudium anno 43 in Britanniam invadendam secutus est. Anno 58 Quinto Veranio legatus Augusti pro praetore Britanniae successit. Monam insulam expugnavit atque ibi Druides exstirpavit. Sed tum rebellionem Boudiccae, qua coloniae Camulodunum, Verulamium, Londinium deletae sunt, supprimere coactus est[2]. Anno 62, cum Suetonius cum procuratore provinciae Classiciano iurgaret, revocatus est. Anno 66 consul ordinarius factus est.[3] Bello civili anno 69 Suetonius partibus Othonis favebat, sed veniam Vitellii imperatoris nactus est.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LX 9; 20
  2. Tacitus, Annales, XIV 31-37.
  3. Sunt, qui credant hunc consulem filium Suetonii fuisse. Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1084.
  4. Tacitus, Historiae, II 60,1


Antecessores:
Aulus Licinius Nerva Silianus et Marcus Iulius Vestinus Atticus
Consul
66
cum
Gaio Luccio Telesino
Successores:
Lucius Iulius Rufus et Fonteius Capito