Lucius Neratius Marcellus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Neratius Marcellus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio secundi saeculi erat. Pater eius Lucius Neratius Priscus iuris consultus erat, frater Lucius Neratius Proculus consul suffectus. Marcus Hirrius Fronto Neratius Pansa eum adoptavit. Domitiam Vetillam, filiam Lucii Domitii Apollinaris consulis suffecti anni 97 in matrimonium duxit.
Ipse cum patre adoptivo anno 73/74 inter praetorios adlectus est, anno 95 consul I suffectus creatus est. Annis 101 ad usque 103 legatus Augusti pro praetore Britanniam administravit, anno 129 consul II ordinarius. Praeterea XVvir sacris faciundis et anno 111/112 proconsul fortasse Africae sit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 844


Antecessores:
Lucius Nonius Calpurnius Torquatus Asprenas II et Marcus Annius Libo
Consul
129
cum
Publio Iuventio Celso Tito Aufidio Hoenio Severiano II
Successores:
Quintus Fabius Catullinus et Marcus Flavius Aper