Aulus Plautius
Aulus Plautius (natus circa annum 5 a.C.n., mortuus post annum 57) senator Romanus erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Aulus Plautius anno 1 a.C.n. consul suffectus erat. Soror Plautia Publio Petronio nupsit, Publius Petronius Turpilianus, consul ordinarius anni 61 et ipse legatus Britanniae nepos Plautii fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse fuit quaestor Tiberii imperatoris anno 20/21, pro Tiberio senatus consultum de Gnaeo patre XIV tabulis posuit. Anno 26 praetor urbanus erat, anno 29 consul suffectus creatus est. Annis 36 vel 39 ad usque 42 legatus Augusti Pannoniae erat. Anno 43 ad usque 46/47 quattuor legionibus partem Britanniae nomine Claudii imperatoris pacavit et primus legatus huius provinciae factus est[1]. Tum Romam revertit et ultimus homo privatus ovatione honoratus est. Uxor ei fuit Pomponia Graecina quae anno 57 superstitionis externae accusata[2] a marito absoluta est[3]. Filium Aulum Plautium habuit, quem Nero imperator necari iussit, quod aemulator imperii esset[4].
In litteris
[recensere | fontem recensere]Aulus Plautius et eius uxor Pomponia Graecina sunt personae mythistoriae Henrici Sienkiewicz Quo vadis in quo auctor christianismum aetate Neroniana Romae nascentem describit. Etenim Graecinam christianam fuisse putabat.
Nexus interni
Nexus Externi
[recensere | fontem recensere]- Plura de Aulo Plautio (anglice)