Marcus Vettius Bolanus (consul 66)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Vettius Bolanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 79) senator Romanus et homo novus fuit. De cursu honorum per Statium certiores facti sumus[1] : erat legatus legionis anno 62 in oriente Gnaeo Domitio Corbulone duce, anno 66 consul suffectus creatus est. Bello civili anni 69 Vitellium imperatorem secutus est, qui Vettium legatum Augusti pro praetore in Britanniam provinciam misit[2]. Tacitus eum "inertiae"[3] accusavit, sed Vettius bello civili impeditus erat neque provinciam firmare potuit. Anno 71 exeunte Romam reversus est. Anno 73 vel 74 ab Vespasiano imperatore inter patricios adlectus est. Anno 75/76 proconsul Asiae factus est. Filius eius Marcus Vettius Bolanus anno 111 consul ordinarius creatus est[4]. Alter filius erat ille Gaius Clodius Crispinus cui poeta Statius carmen laudationis dedicavit, tum cum adulescens sedecim annos natus primam militiam inibat, auctore Domitiano[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Silvae V,2(30-60).
  2. Tacitus Historiae II, 65 et 97.
  3. Agricola XVI 6 necnon VIII 1.
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 149
  5. Silvae V,2. Anno 95/96 scriptum.