Titus Avidius Quietus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Avidius Quietus (nescimus, quando natus sit, mortuus est ante annum 105/106) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Faventia erat, frater Gaius Avidius Nigrinus fuit. Avidius familiaris erat Thrasea Paeti philosophi[1], qui Nerone iniuste necatus est, et Plutarchi scriptoris. Anno 93 consul suffectus creatus est, tum anno 98 legatus Britanniae factus est. Anno 105/106 iam mortuus est[2]. Filius eius Titus Avidius Quietus anno 111 consul suffectus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Minor, Epistulae, VI 29,1
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 370