Publius Sallustius Blaesus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Sallustius Blaesus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Sallustius frater Arvalis erat et anno 89 consul suffectus creatus est. Suetonius de quodam Sallustio Lucullo narrat, qui legatus Augusti pro praetore Britanniae a Domitiano imperatore necatus esset, "quod lanceas novae formae appellari Luculleas passus"[1] esset. An hic et Blaesus homo unus essent, nescimus[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, Domitianus, 10,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1253/1258