Numidia (provincia Romana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Numidia provincia
Situs Numidiae in imperio Romano

Numidia provincia Romana anno 203 condita erat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regnum Numidia anno 46 a.C.n. a Gaio Iulio Caesare sublatum est et Imperio Romano adiunctum est. Fuir primo pars provinciae Africae, quae a proconsule administrabatur. Sed legatus Legionis III Augustae, quae in Cirta oppido hiemabat, re vera regionem Numidiae administrabat. Anno 203 Septimius Severus et de iure provinciam novam condidit. Inter annos 295 et 303 provincia pars Africae Dioecesis facta est. Interdum et duas in provincias, i.e. in Numidiam Cirtensem (caput erat Cirta) et Numidiam Militianam (caput Lambaesis) divisa est. Provincia Numidia anno 320 iterum consociata est et ad incursum Vandaliorum mansit.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Caput provinciae Cirta erat, quae urbs anno 312 in honorem Constantini I imperatoris Constantina nominata est. Primo legatus Augusti pro praetore provinciam duxit, deinde a saeculo 4 consularis sexfascialis provinciae Numidiae regionem rexit[1].

Inter Administratores provinciae et hi fuerunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1056-1058

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964