Quintus Pompeius Falco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Quintus Roscius Coelius Murena Silius Decianus Vibullius Pius Iulius Eurycles Herculanus Pompeius Falco (natus in Sicilia, mortuus post annum 140) senator Romanus secundi saeculi fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Sosiam Polliam duxit, filiam Quintii Sosii Senecionis, consulis annorum 99 et 107, et ex ea filium Quintum Pompeium Sosium Priscum genuit, consulem ordinarium anni 149.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Pompeius anno 97 tribunus plebis, anno 100 praetor erat, 101/102 legatus inter Bellum Dacicum Primum Legioni V Macedonicae imperavit, postea legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae et Iudaeae fuit. Anno 108 Consul suffectus una cum Lustrico Bruttiano creatus est. Anno 109 Quindecimvir sacris faciundis creatus et anno 118 legatus Moesia Inferior, anno 122 Britanniae factus est. Hoc tempore Vallum Aelium aedificandum iussit. Ad annum 124 proconsul Asiae erat. Deinde privatus vixit et horticulturae studebat. Anno 140 Marco Aurelio, qui postea imperavit, hortos suos demonstravit. Gaius Plinius Caecilius Secundus litteras ad eum dedit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, ep. I 23; IV 27