Marcus Atilius Metilius Bradua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Atilius Metilius Bradua (natus circa annum 76, sed nescimus, quando mortuus sit) senator Romanus patricius primo et secundo saeculo fuit.

Pater eius Marcus Atilius Postumus Bradua erat, consulis suffecti Tito imperatore, proconsulis Asiae Domitiano regnante.

Ipse anno 108 consul ordinarius creatus legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris vel Superioris et Britanniae Traiano imperatore fuit[1]. Fuit comes et aequalis Hadriani et proconsul Africae eo imperatore regnante[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 214
  2. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 152


Antecessores:
Lucius Licinius Sura III et Quintus Sosius Senecio II
Consul
108
cum
Publio Annio Trebonio Gallo
Successores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus II et Publius Calvisius Tullus Ruso