Marcus Trebellius Maximus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Trebellius Maximus (nescimus, quando natus sit, mortuus post annum 72) senator Romanus fuit. Anno 36 legatus legionis in Syria a legato provinciae, Lucio Vitellio Cietas gentem missus est et eos subegit[1]. Anno 41[2] in senatu fuit ubi quantum Caligulam odisset post eius necem palam ostendit[3]. Anno 55 cum Lucio Annaeo Seneca consul suffectus erat.[4] Anno 61 cum legato Augusti pro praetore Belgicae Quinto Volusio Saturnino, consule ordinario anni 56 et Tito Sextio Africano, consule suffecto anni 59, ad censos agendos in Galliam missus est. Ibi Sextius et Volusius de primo loco legationis iurgaverunt: "Trebellium dum uterque dedignatur, supra tulere"[5]. Anno 63 legatus Augusti pro praetore Britanniae factus est, sed ibi bella non gessit[6]. Anno 69 initio belli civilis Trebellius militibus invisus erat.
Tacitus de ea re scripsit[7]: "Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque. accendebat odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit". Sed Vitellius, quod Trebellius fugerat, Marcum Vettium Bolanum, consulem suffectum anni 66 legatum Britanniae fecit[8].
Superstes erat belli civilis, nam anno 72 frater Arvalis erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, VI 24
  2. Haec et cetera et ad filium eiusdem nominis pertinere potest (confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 775)
  3. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIX 185
  4. Giuseppe Camodeca: I consoli des 55–56 e un nuovo collega di seneca nel consolato: P. Cornelius Dolabella, Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 63, p. 201–215.
  5. Tacitus, Annales, XIV 46
  6. Tacitus, Agricola, XVI 3
  7. Historiae I 60
  8. Tacitus, Historiae, II 65