Alpes Graiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alpes Graiae
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Locus: 45°40'49.04"N, 6°53'2.22"E

Tabula aut despectus

Alpes Graiae: situs

Alpes Graiae fuerunt provincia Romana, inter annos 41 et 54 a principe Caesare Claudio condita.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Axima

Provincia valles circa Rupem Albam continebat. In medio provinciae transitus Alpis Graiae (Francice: Petit St. Bernard) de urbibus Augusta Praetoria et Tuilliam Salassorum ad vicum Burgum Sancti Mauritii et deinde ad vallem Rhodani constructus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Haec regio Alpium inter Romanas provincias Galliam Transpadanam et Narbonensem iacet. Sedes praefecti erat urbs a geographo Claudio Ptolemaeo nota Axima vel Forum Claudii Ceutronum qui habet nomen de antiqua gente Ceutronum, hodie in praefectura Sabaudiae Franciae sita.[1] Ab gente Ceutronum regio etiam nomen Alpes Ceutronicae nuncupata fuit.

Nexus internus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Claudius Ptolemaeus: Geographike Hyphegesis III, 1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964

Nexus externi[recensere | fontem recensere]