Roman numeral 10000 CC DD.svg

Islandia

E Vicipaedia
(Redirectum de Borgarnes)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Islandia
Res apud Vicidata repertae:
Islandia: insigne
Islandia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: no value, Groenlandia, Faeroae insulae
Caput: Reykiavica

Gubernium

Res publica parlamentaria
Princeps: Olaus Rainerus Grímur filius
Praefectus: Sigurdus Ingi Iohannis filius
Consilium: Althingi
Iudicium: Supreme Court of Iceland
Situs interretialis

Populus

Numerus: 317 351±0
Sermo publicus: Lingua Islandica
Zona horaria: UTC
Moneta: Icelandic króna

Commemoratio

Paean: Lofsöngur

Sigla

ISO IS, ISL, 352; IOC ISL
Dominium interretiale: .is
Praefixum telephonicum: +354
Islandia: situs

Islandia[1][2] (Islandice: Ísland, 'terra gelida', vel Lýðveldið Ísland, IPA [ˈliðvɛltɪð ˈislant], 'res publica terrae gelidae'), etiam dicta Snelandia[2] (Islandice: Snæland, 'terra nivis') vel Gardari Insula[2], est insula et civitas in Oceano Atlantico inter Groenlandiam, Norvegiam, Scotiam, Insulas Faroenses, et Hiberniam sita.[3]

Varia nomina Islandiae[recensere | fontem recensere]

Islandia variis nominibus nominatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Secundum Landnámabók vel Landnama ('Liber domicilii constituendi'), Islandia circa annum 874 incoli coepta est, cum Ingolfus Arnari filius Promontorium Igolfi consecutus est et Reykiavicam condidit. Nunc patefactum est iam antea incolam fuisse nomine Náttfari, servum fugitivum, qui in occidentem profectus est, domino suo Norvegiam navigante. Usque ad vicensimum saeculum populus Islandicus altus est ab agricultura et piscatu.

Ioannes Ögmundsson aut Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuit Holae, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. Ab Althing anno 1200 sanctus appellatus est.

Insula ab anno 1262 usque ad annum 1918 fuit Norvegiae regni pars, postea Danicae monarchiae. Vicensimo saeculo oeconomia Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura, argentariae et industria explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibus OECD.?

Civitas salutem omnium incolarum appetit et educationem gratuitam providet.

Islandia est civitas socia Consociationis Europaeae liberi commercii et Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, quamquam exercitum non habet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Octo Islandiae provinciae

Regiones[recensere | fontem recensere]

Situs landsvæði (regio) (Latine) Caput Incolae
(die 1 Ianuarii 2010)
Superficies (km²) Densitas
Höfuðborgarsvæðið Höfuðborgarsvæðið[5] Capitis regio Reykiavica 200.907 1.042 192,81
Suðurnes Suðurnes (olim Reykjanes)[6] Austroccidentalis Keflavík [7] 21.359 818 26,11
Vesturland Vesturland[8] Occidentalis Borgarnes[9] 15.370 9.522 1,62
Vestfirðir Vestfirðir Gulfus occidentalis Ísafjörður 7.362 9.355 0,787
Norðurland vestra Norðurland vestra[10] Boreoccidentalis Sauðárkrókur[11] 7.394 12.592 0,587
Norðurland eystra Norðurland eystra[12] Boreorientalis Akureyri 28.900 22.695 1,274
Austurland Austurland[13] Orientalis Egilsstaðir[14] 12.459 21.986 0,567
Suðurland Suðurland Australis Selfoss 23.879 24.690 0,967
  Íslandia Islandia Reykiavica 317.630 102.700 3,093

Noti Islandici[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Islenzkir annálar sive Annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430. Hafniae 1847 (in interrete)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706
  2. 2.0 2.1 2.2 http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0678b.html et http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/i/books/i_2365.html: ISLANDIA Germ. Istand, Gall. Islande, Ins. maris Sept. amplissima, nomen habet a glacie, quae illi ad Bor. perpetuo adhaeret, nam ibi iam incipit mare Congelatum: dicitur etiam Snelandia, a nive, et Gardartsholm, a Gardarto eius inventore; quibusdam videtur esse Thule veteribus cognita, sed his Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius Iovius, et Peucerus refragantur.
  3. https://www.cia.gov/library/publications/the-world-factbook/geos/ic.html#Govt
  4. 4.0 4.1 ORBIS Latinus Pagina 250
  5. E circulo et quinque municipiis liberis constituta.
  6. e circulo et duobus municipiis liberis constituta.
  7. Urbs 8 169 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  8. E quattuor circulis et municipio libero constituta.
  9. oppidum 1 763 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  10. E tribus circulis et municipio libero constituta.
  11. Oppidum 2 572 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  12. E tribus circulis et quattuor municipiis constituta.
  13. E tribus circulis et duobus municipiis constituta.
  14. Oppidum 3 695 incolarum anno 2009. Situs interretialis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]