Jump to content

Svalbardum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Svalbardum
Res apud Vicidata repertae:
Archipelagus, integral overseas territory, subdivisio primaria
Civitas: Norvegia
Locus: 78°9′25″N 15°51′51″E

Fines

Procuratio superior: Norvegia

Forma

Area: 61 022±1 chiliometrum quadratum
Caput: Longyearbyen

Gestio

parliamentary system
Praefectus: Kjerstin Askholt

Vita

Incolae: 2 668
Sermo publicus: lingua Norvegica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Corona Norvegiae

Tabula aut despectus

Svalbardum: situs
Svalbardum: situs

Svalbardum, scilicet "frigidum litus"[1][2] est series insularum Norvegicarum in oceano Arctico inter continentem Europaeam et polum arcticum sita. Insulae inter 74 et 81 gradus latitudinis borealis et 74 et 81 gradus longitudinis orientalis. Mare Barentsianum litora Svalbardi orientalia et mare Groenlandiae occidentalia alluit.

Archipelagus

[recensere | fontem recensere]

Tres sunt insulae Svalbardi maximae:

Septem sunt minores:

Et permultae insulae minimae et saxa maritima in archipelago sunt.

Res hodiernae

[recensere | fontem recensere]

Svalbard, nullius comitatus Norvegici pars, est area non incorporata ac dearmata quae a gubernatore a re publica Norvegica constituto administratur. Ab anno 2002 Longyearbyen, oppidum principale, suam rectionem habuit, municipiiis continentis similarem. Ibi sub monte reconditur Thesaurus seminarius mundanus Svalbardensis anno 2006 inceptus. Inter alias habitationes sunt Barentsburg, communitas Russica carbonis fossorum; Ny-Ålesund, statio investigationis scientificae; ac Sveagruva, alia statio carbonis fossorum. Svalbard est regio maxime ad septentrionem sita, cui sunt incolae perpetui.

  1. "ad Svalbardum (frigidum litus) in Havsbotnis (marinum sinum)" (p. 303 et nota subiuncta apud Google Books)
  2. Vb. adiect. "Svalbardensis": cf. nomina biologica e.g. Arcticibacter svalbardensis, Colymbosaurus svalbardensis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 78°9′25″N 15°51′51″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия