Anita Briem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anita Briem (nata 29 Maii 1982 Reykiavicae, in Islandia) est actrix Islandica, nota inter alia e serie televisifica The Tudors, ubi partes Ioannae Seimorae egit, et e pellicula Journey to the Center of the Earth, ubi egit partes Hannae. Coepit partes agere in Theatro Nationali Islandiae novem annos nata, sedecim autem annorum in Angliam immigravit, ubi in Academia regia artis dramaticae Londonii studebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De Anita Briem in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!