Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 67°N 24°W / 67°N 24°W / 67; -24

Fretum Daniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Denmark Strait separates Iceland from Greenland in the upper left.
Glacies collecta in Freto Daniae.

Fretum Daniae[1] (Danice Danmarksstrædet), vel Fretum Groenlandiae[1] (Islandice Grænlandssund), vel etiam Sonus Groenlandiae,[1] est fretum oceanicum inter Groenlandiam ad septentriones occidentemque et Islandiam ad meridiem orientemque versus. Jan Mayen, insula Norvegica, ad septentriones orientemque freti iacet.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Fretum, quod Mare Groenlandiae, productionem Oceani Arctici, cum Mari Irmingerano, parte Oceani Atlantici, coniungit, est 480 chiliometra longum et 290 chiliometra latum in loco angustissimo, inter Straumnes, septentrionalem occidentalemque paeninsulae Westfjords ex Hornstrandir terram capitalem, et Caput Tupinier, in ora Blossevilliana in Groenlandia Orientali situm. Propria Societatis Hydrographicae Internationalis linea inter oceanos Arcticum Atlanticumque Septentrionalem a Straumnes ad Caput Nansen, 132 chiliometra ad meridiem occidentemque Capitis Tunipier, extenditur. Spatium a Straumnes ad Caput Nansen est 336 chiliometra.

Historia[recensere | fontem recensere]

Proelium Freti Daniae per secundum bellum mundanum die 24 Maii 1941 factum est, cum Bismarck, navis proelii Germanica, demergeret Hood, Britannicam generis cruiser navem, quae displodens 1415 ex suis 1418 nautis interfecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davis, Graeme. 2009. Vikings in America. Birlinn. ISBN 978-1-84158-701-1. Google Books.
  • Smith, Edgar Newbold. 1980. Down Denmark Strait. Bostoniae: Little, Brown. ISBN 0316799580.
  • Våge, Kjetil, Robert S. Pickart, Michael A. Spall, et G. W. K. Moore. 2013. Revised circulation scheme north of the Denmark Strait. Deep Sea Research Part I: Oceanographic Research Papers, 79 (24 Maii): 20–39. doi:10.1016/j.dsr.2013.05.007.
  • Winklareth, Robert J. 2012. The Battle of the Denmark Strait: a critical analysis of the Bismarck's singular triumph. Philadelphiae: Casemate. ISBN 9781612001234.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Daniae spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 67°0′0″N 24°0′0″W • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica