Arngrimus Ionas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arngrimus Ionas doctus. Legitur in hac caelatura anno 1592 a Georgio Dedekenio effecta: Dominus Arngrimus Ionas Islandus Widalinus anno aetatis XXIIII. Fides instar aquilae.

Arngrimus Ionas (aut Ionae filius, Islandice Arngrímur Jónsson, agnomine lærði, id est doctus; anno 1568 natus Audunarstadis in valle Vididalensi, mortuus die 27 Iunii anno 1648 Melstadio Midfiordensium in Islandia boreali) fuit rerum gestarum scriptor et theologus Islandicus. Aetate progrediente sibi ipsi cognomen secundum solum natale Widalinum [sic] indidit, quod etiam nonnulli posterorum eius sibi imponebant[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Fuit filius Ionae Ioannis filii ex uxore Ingibiorga Lofti filia. Testimonio suo Arngrimus octo annos natus Holis in domum familiamque consobrini Gudbrandi Thorlacii, tum Holensis episcopi, adscitus est[2], ubi posthac adulescens in Lyceo Holano ampla fruebatur eruditione.

Anno 1598 Solveigam Gunnari filiam (~1570–1627) in matrimonium duxit, ex qua liberos quattuor sustulit, quorum tres ad aetatem pervenerunt: Helga (1599–1646), Gunnarus (~1600–1642), Ionas (~1610–1658). Mortua Solveiga coniuge ad secundas transiit nuptias anno 1628, Sigridam ducens, filiam Biorni Gamalielis filii, patruelis Gudbrandi Thorlacii. Septem e novem liberorum ex secundo isto coniugio susceptorum superstites esse traditur: Thorchellus (1629–1677), Solveiga (~1630–1703), Ingibiorga (~1630–?), Thorlacus (1631–1673), Biarnius (1638–1690), Gudbrandus (1639–1719), Hilda (1643–1725)[3][4].

Septem decem annos natus in Academia Hafniensi receptus est ibique quadriennium Musis militavit, quo exacto, in patriam reversus, anno 1589 Lyceo Holano rector praepositus est. Eodem anno sacris initiatus esse ac capellani cathedralis seu coadiutoris episcopi munus suscepisse videtur; ferunt autem rectoris officio in annum 1595 vel 1598 functum esse. At tamen inde ab anno 1596 usque ad annum 1628 vicarium episcopalis fuisse et dioecesin Holensem tantisper administrasse constat, dum Gudbrandus Thorlacius, correpta apoplexia diutius aegrotatione laborans, anno 1627 fatis concessit. Sacerdos etiam in paroecia Melstadensi factus est, quo loco sedem ac domilicium constituit.

Non solum fuit episcopi coadiutor familiarissimus sed etiam causarum actor fidelissimus in gravibus illius causis, quapropter anno 1592 per Hamburgum et Rostochium Hafniam profectus est, ut litem Gudbrandi ad iudicium regium deferret. Moratus est Hafniae usque in annum 1593. Amicitiis in itinere iunctis, imprimis cum Georgio Dedekenio, Davide Chytraeo, Philippo Nicolai et aliis, haec peregrinatio atque altera in Daniam anno 1602 magni momenti fuit.  

Libris Latine scriptis extraneorum virorum doctorum animos ad Islandiam mediaevalem et illius historiam priscamque litteraturam attendit, quare parens aetatis renatarum litterarum Islandicarum haberi possit. Ab ipso Christiano IV Daniae rege in mandatis habuit, ut antiquos membraneos codices conquireret, eorum quosdam in Latinum sermonem verteret eosque Hafniam mitteret, laboris mercedem accipiens annuos canones nobilis praedii Hallbjarnareyri.

Erat epistularum commercium inter Arngrimum et nonnullos viros doctos sui temporis, exempli gratia Olaum Wormium, Stephanum Stephanium et praefatum Davidem Chytraeum.

Flos primus industriae litterarum eius erat liber ille Hafniae anno 1593 editus ac Brevis Commentarius de Islandia inscriptus, quo aequalium de Islandia opiniones corrigere et emendare conatus est. Arngrimus enim ad studium laboremque incitatus erat carmine Saxonico Van Yßlandt, id est De Islandia, in dialecto Hamburgensi videlicet a quodam Gories Peerse composito, qui Islandorum vitam, mores, consuetudines in permultis istorum versuum laceravisset. Quamquam carmen ipsum neglegendum ac iure nullo respectu dignum fuerit, tamen Dithmarus quidam Blefkenius his versibus inniti visus est in libello suo, cui index est Islandia sive populorum et mirabilium, quae in ea insula reperiuntur, accuratior descriptio; cui de Gronlandia sub finem quaedam adiecta (Lugduni Batavorum 1607)[5]. Libellus Blefkenii Latine cum scriptus esset, celeriter a litteratorum publico perceptus, in linguam Batavicam (1608), Theodiscam (1613), ex parte in Francogallicam (1644) translatus et usque in sequens saeculum compluribus editionibus divulgatus est. Qua de causa Arngrimus in hunc libellum defensionem scripsit polemicam, cui titulum fecit Anatomes Blefkenianae, et alteram, cum descriptiones Blefkenii etiam aliis scriptoribus ut Davidi Fabricio fundamento essent, Epistolam pro patria defensoriam inscriptam.

Videtur ex palmario Arngrimi, titulum habente Crymogaeae (Graece Frigidae seu Glacialis terrae), quod peritior erat in historiam exponendam quam in geographiam naturamve describendam. Mentionem de vitae Islandorum condicionibus facit modo praeteriens, sed linguam, litteraturam, civitatem Islandiae ab inventione insulae usque ad saeculum XVII satis superque pertractat. Contendit etiam linguam Islandicam sui temporis esse antiquam linguam terrarum septentrionalium, eandem igitur linguam, quae in monumentis Runicis reperiri possit ac Gothicae linguae cognata sit; ceteroqui eam et Latinae et Graecae linguis aequat poscitque, ut pura sustineri debeat. Opinio Arngrimo confirmabatur, cum Islandi Hafniae studentes mediaevalia manuscripta perfacile legere potuissent. Ista opinio ineunte saeculo XIX denuo a Rasmo Christiano Rask confirmata est. Arngrimus quidem Vetus Pactum, quod Islandice Gamli sáttmáli dicitur, amissionem libertatis appellavit, sed nondum Islandiam liberam aut restitutionem liberae rei publicae cogitavit. Immo, reges Daniae et Norvegiae multis verbis laudavit propter eorum curam tutelamque subditorum Islandicorum[6].

Specimen Islandiae historicum librum ultimum Arngrimi fuit, in quo occupationem insulae (Islandice landnám) descripsit negavitque Islandiam esse Thulen. Aliquot annos ante composuerat scriptum magis privatum seu biographicum, Apotribe virulentae et atrocis calumniae inscriptum.

Constat eum poematis Latinis ac Islandicis expertum esse, praeterea scripta quaedam forensia in patrio atque alia opuscula in Latino sermone composuisse.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Idea veri Magistratus, [Hafniae 1589], opus ineditum et perditum
  • Brevis commentarius de Islandia, Hafniae 1593
  • Historia Jomsburgensium (conversio Latina libelli Jómsvíkingasaga), primum in lucem edita Hafniae 1877
  • Supplementum Historiae Norvegicae, 1596/97
  • Rerum Danicarum Fragmenta, 1596/97
  • Psalmur í­ Davíðs Psaltara sá XCI af Síra Arngrí­mi Jónssyni, Holis 1598
  • Soliloquia de passione Iesu Christi (Islandice), [Holis] 1599, 1651, 1662, 1677, 1697
  • Crymogaea sive Rerum Islandicarum Libri III (1597-1602), Hamburgi 1609, 1610, 1614, 1618
  • Gronlandia (1597-1602), Islandice Gronlandia eður Grænlandssaga, Schalholtiae 1688, Danice Grönlandia eller Historie om Grønland, Hafniae 1732
  • Theoria vel Speculum vitae aeternae / Speigell Eilifz Lijfs, [Holis] 1607
  • Anatome Blefkeniana, Holis 1612, Hamburgi 1613
  • Epistola pro patria defensoria, Hamburgi 1618
  • Krosskveðjur þess heilaga kjenniföðurs, [Holis] 1618
  • Biblia parva eður Almennilegur Catechismus (1590)
  • Ἀποτριβὴ [Apotribe] virulentae et atrocis calumniae, Hamburgi 1622
  • Ἀθανασία [Athanasia] sive nominis ac famae Immortalitas reverendi ac incomparabilis viri Dn. Gudbrandi Thorlacii, Hamburgi 1630
  • Specimen Islandiae historicum et magna ex parte chorographicum, Amstelodami 1643

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jakob Benediktsson: The Life and Career of Arngrímur Jónsson. — Jakob Benediktsson (edidit): Arngrimi Jonæ opera Latine conscripta. Bibliotheca Arnamagnæana, vol. XII. Ejnar Munksgaard, Hafniae 1957, ISBN 978-87-635-3359-1, pag. 4.
  2. Arngrímur Jónsson: Ἀποτριβὴ virulentae et atrocis calumniae. — J. Moses, Hamburgi 1622, pag. 27.
  3. Jón Halldórsson: Um séra Arngrím Jónsson officialis. — Hannes Þorsteinsson (edidit): Biskupasögur Jóns prófasts Haldórssonar í­ Hí­tardal. II., Hólabiskupar 1551−1798. Prentsmiðjan Gutenberg, Reykiavicae 1915, pag. 75–79.
  4. Finnur Jónsson: De Arngrimo Jonæ.Finni Johannæi Historia Ecclesiastica Islandiæ. Tomus III. Gerhard Giese Salicath, Hafniae 1775, pag. 443–449.
  5. Viktor Hantzsch: Blefken, Dithmar.Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Tomus 47, Duncker & Humblot, Lipsiae 1903, pag. 17–19.
  6. Gunnar Karlsson: Den islandske renæssance. — Annette Lassen (edidit): Det norrøne og det nationale. Háskóli Íslands, Reykiavicae 2006, pag. 29–40, 31–33.