Björk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Björk die 16 Iulii 2003 in festo Hurricane canens

Björk Gudmundi filia (vulgo Björk Guðmundsdóttir, saepissime Björk; nata die 21 Novembris 1965) est cantrix et scriptrix Islandica. Annis 1980 cantrix princeps gregis Sugarcubes celebris facta est; deinde anno 1993 cantrix sola canere coepit. Primum album eius, Debut, unum ex primis habetur albis, quae musicam saltatoriam electronicam in musicam popularem introduxerunt. Carmina eclectica Björk elementa miscent musicae saltatoriae, electronicae, classicae, rock, jazz.