Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Duina Occidentalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Duina Occidentalis
Duina in Riga
Longitudo 1020 chm
Altitudo principii 221,2 m
Moles decussis 678 (in ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 87 900 chm²
Principium Koriakino lacus
in regione Tueriensi
Ostium Sinus Rigensis
maris Baltici
Regio Russia,
Ruthenia Alba,
Lettonia

Vide etiam paginam discretivam: Duina

Duina Occidentalis[1], saepe Duna[2], olim Rhubon[3] (Russice Западная Двина, tr. Zapadnaja Dvina; Albaruthenice Заходняя Дзвіна, tr. Zachodnjaja Dzvina[4]; Lettonice Daugava) est flumen in parte septentrionali Europae Orientalis.

In elevatione Valdaica in regione Tueriensi incipiens, per regiones Smolenscensem et Pscoviensem Russiae, regionem Vitebscensem Rutheniae Albae et per Lettoniam, cuius flumen est maximum, fluit; 1020 chm patet et in sinum Rigensem maris Baltici effluit.

Urbes ad Duinam Occidentalem sitae sunt Velisia Russiae, Vitebscum, Drissa, Ula et Polotia Rutheniae Albae, Duneburgum Lettoniae et Riga Lettoniae caput in ostio fluminis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Западная Двина.
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 674.
  3. Et Rubo, et Turuntus (ibidem).
  4. Ambo Duina Occidentalis significant.
Duina Occidentalis in tabula geographica depicta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Duinam Occidentalem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°51′20″N 32°32′30″E, 57°3′43″N 24°1′33″E • GeoNames  • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica