Jump to content

Luga (flumen)

E Vicipaedia
Luga
Luga flumen prope Železo vicum
Longitudo353 chm
Altitudo fontis53 m
Decursus aquae93 /s
Area systematis13 200 chm²
FonsPaludes Tesovianae
(Тесовские болота)
OstiumSinus Finnicus
Regioregio Novogardiensis,
regio Leninopolitana
Vide etiam paginam discretivam: Luga.

Luga[1] (Russice Луга) est flumen in regionibus Novogardiensi et Leninopolitana Russiae. Circiter 353 chm longitudinis est. E paludibus in regione Novogardiensi exoritur, et in sinum Finnicum effunditur. Luga urbs et Iama urbs et Lugae Ostium[2] maxinus portus novus in eius ripis stant.

Aevo medio Luga pars itineris Lugensis a Novogardia in mare Balticum ducentis fuit: iter per Volchovam, Ilmenum, Scholonam, Mšagam (tributarium Scholonae) et per tractum a Kiba (tributario Mšagae) in Lugam ducebat.

Rossona(ru) bracchium Lugam cum Narva flumine coniungit; per partem anni maiorem aqua Narvensis per Rossonam on Lugam abit, sed tempore eluvionis vernae, cum Lugae aequor altior fit, Rossona in directione contraria fluit, quod bifurcationis exemplum est.

  1. Pallasii Flora Rossica (p. 14 apud Google Books).
  2. Russice Усть-Луга.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 58°45′54″N 30°50′37″E, 59°40′38″N 28°18′41″E OpenStreetMap GeoNames Store norske Lexikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lugam flumen spectant.