Recens lacus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Recens lacus in photographemate spatiali

Recens lacus[1] (Theodisce Frisches Haff), qui in Polonia nunc sinus Vistulensis[2], in Russia sinus Calininopolitanus[3] appellatur, est sinus vel lacuna maxima Baltici maris, in litore eius meridio-orientali, in Borussia Orientali situs. Lingua terrae Vistulensis[4] longissima lacunam a sinu Venedico maris Baltici separat. Pars lacus Recentis orientalis ad regionem Calininopolitanam Russiae pertinet, pars occidentalis ad Poloniam.

Lacuna paene dulcis est, nam multa flumina in eam effunduntur, quorum maxima sunt Pregella et Nogat, Vistulae ramus. Cum mari freto tenui coniuncta est, in quo Pillavia urbs sita est. Calininopolis in litore lacunae Recentis, in ostio Pregellae fluminis stat, et Hieropolis haud longe a litore sita est. Litora lacunae humilia et paludinosa plerumque sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 240. Vel Habus lacus, Venedicus lacus.
  2. Zalew Wiślany.
  3. Калининградский залив.
  4. In Polonia; in Russia lingua terrae Baltica.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°28′35″N 19°46′4″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica