Curonicus lacus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curonicus lacus in photographemate spatiali

Curonicus lacus[1] (Lituanice Kuršių marios, Russice Куршский залив) est sinus vel lacuna maxima Baltici maris, in litore eius meridio-orientali situs. Lingua terrae Curonica longissima lacunam a mari separat. Pars lacus Curonici meridionalis ad regionem Calininopolitanam Russiae pertinet, pars septentrionalis ad districtum Memelae Lituaniae.

Lacuna paene dulcis est, nam multa flumina in eam effunduntur, quorum maxima sunt Nemenus et Deima, Pregellae ramus, cuius in ostio Labiavia urbs sita est. Cum mari freto tenui prope Memelam coniuncta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 612. Vel Curonensis lacus, Curlandiae sinus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°7′22″N 21°0′38″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica