Jump to content

Oranienbaumium

E Vicipaedia
Wikidata Oranienbaumium
Res apud Vicidata repertae:
Oranienbaumium: insigne
Oranienbaumium: insigne
Civitas: Russia
Locus: 59°55′0″N 29°46′0″E
Numerus incolarum: 39 088
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Petrodvortsovy District

Geographia

Superficies: 35 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Portus Mariae, Oberursel (Taunus)
Haec pagina de urbe narrat. Si villam imperatorum quaeris, vide Oranienbaumium (villa).

Oranienbaumium[1] vel melius Aurantiopolis (Russice Ораниенбаум ante annum 1948, nunc Ломоносов) fuit urbs regionis Leninopolitanae Russiae, nunc pars Petropolis habetur. In litore sinus Finnici situm est. Incolas 43 235 anno 2020 habuit.

Palatium Sinense Oranienbaumii

Locus hic in litore a Petro I anno 1710 Alexandro Menschikov donatus est, qui magnum palatium sibi aedificavit. Oranienbaum tunc locus appellabatur, quod Theodisce 'aurantium arborem' significat; in insigni urbis haec arbor picta est. Anno 1727, cum Menschikov in exsilium missus esset, familiae imperatoris terra reddita est et multa etiam palatia regalia in hortis hic saeculo XVIII aedificata sunt. Michael Lomonosov in Ust'-Ruditsa vico prope Oranienbaumium sito domum et fabricam annis post 1753 habuit, ubi vitrum ad opus tessellatum suum fabricabat. Anno 1948, nomen Lomonosov urbs cepit.

  1. Flora petropolitana . . . curante Gregorio Sobolewskj, Petropoli (1799), 101. (Textus apud Google Books).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 59°55′0″N 29°46′0″E GeoNames Store norske Lexikon Большая российская энциклопедия
  • Interretialis urbis situs (Russice)