Roman numeral 10000 CC DD.svg

Delta fluminis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula deltae Danubii.

Delta fluminis, saepe delta tantum appellata, est forma terrestris a depositione sedimentorum a flumine ablatorum, genus ostii, quo in multa deverticula vel cornua flumen dividitur, quae in mare vel lacum effunduntur. Saepe formam trianguli deorsum visae habent. Insulas permultas plerumque habent, saepe paludinosas. Inter terras alluviales saepe iacent.

Antiqui deltam Nili bene cognoverant, et haec prima delta nominabatur; deltae ceterae ex hac delta nomen ceperunt.

Deltae maximae[recensere | fontem recensere]

Delta Aeravati fluminis Birmaniae.

Inter maximas orbis terrarum deltas sunt sequentes.

In delta Nemeni.

Deltae interiores[recensere | fontem recensere]

Interdum, cum flumen in lacum exsiccatum effundebatur, deverticula deltae veteris rursum coniunguntur; hoc delta interior appellatur. Exemplum est Niger flumen.

Mississippius flumen deltam veram maximam habet in Ludoviciana civitate, ubi in sinum Mexicanum effluit; regio autem, quae saepius Delta Mississippii[en] nominatur, sensu hydrographico nec delta nec delta interior est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]