Lingua Lettonica
Lingua Lettonica est una ex tribus linguis, quae ad Balticum ramulum linguarum Indoeuropaearum pertinent. Artissima quidem affinitate linguistica Lithuanicae coniungitur, verum linguae litterariae non iam mutuo intelleguntur, quamquam dialecti finitimae inter se satis sunt intelligibiles.
Loci
[recensere | fontem recensere]Lingua Lettonica est lingua publica Lettoniae.
Grammatica
[recensere | fontem recensere]Generalia
[recensere | fontem recensere]In Lettonica, paucis modo verbis exceptis, prima syllaba acuitur. Articuli desunt. Ordo verborum principalis est subiectum—verbum—obiectum, sed ordo etiam mutari potest.
Verba
[recensere | fontem recensere]Verba habent duo genera: activum et passivum, duos numeros (sc. singularis et pluralis) sex tempora, quinque modos.
Nomina
[recensere | fontem recensere]Et nomina et adiectiva Lettonica secundum genus, numerum, casum flectuntur. Duo sunt genera:
- masculinum
- femininum
duo numeri:
- singularis
- pluralis
septemque casus:
Excepto ablativo, qui in Lettonica deest, casūs sunt iidem atque in lingua Protoindoeuropaea.
Exemplum declinationis
[recensere | fontem recensere]Ecce exemplum declinationis verbi vīrs (sc. vir - nota verbi Lettonici et Latini similitudinem!):
Casus | Singularis | Pluralis |
Nominativus | vīrs | vīri |
Accusativus | vīru | vīrus |
Genetivus | vīra | vīru |
Dativus | vīram | vīriem |
Instrumentalis | vīru | vīriem |
Locativus | vīrā | vīros |
Vocativus | vīr | vīri |
Exemplar textūs: Pater noster
[recensere | fontem recensere]
Lettonice[recensere | fontem recensere]Mūsu Tēvs, debesīs, Svētīts lai top Tavs vārds. Lai nāk Tava Valstība. Tavs prāts lai notiek kā debesīs, tā arī virs zemes. Mūsu dienišķo maizi dod mums šodien. Un piedod mums mūsu parādus, kā arī mēs piedodam saviem parādniekiem. Un neieved mūs kārdināšanā, bet atpestī mūs no ļauna. Āmen. |
Latine[recensere | fontem recensere]Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos induxeris in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. |
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |