Latinitas nondum censa

Kaliningradum

E Vicipaedia
(Redirectum de Calininopolis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Калининград
Kaliningrad Montage (2016).png
Vexillum Kaliningradi Insigne Kaliningradi
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Res geographicae
Area
 - tota


224,7 km²

Numerus incolarum 2016
 - Spissitudo
459 560
2045,22 incolae/km²
Coordinata 54° 43′ 00″ Sept., 20° 30′ 00″ Ort.
Altitudo 4,8 m
Situs interretialis: http://www.klgd.ru/

Kaliningradum[1] vel Kalininopolis[2] (Russice Калининград, tr. Kaliningrad), usque ad annum 1946 Regimontum Borussorum[3] vel Regiomontium[4][2] sive Regiomontum[4][5][6] (Theodisce Königsberg) appellatum, est urbs Russiae, caput regionis Kaliningradensis. Urbi sunt circa 460 milia incolarum (anno 2016), qui hodie Kaliningradenses vocantur.

Kaliningradum est valens vectorium focus, stationes ferriviarias, portus et aeroportum habens. Praeterea, sedes industriae (e.g. constructionis machinarum), commerciae et culturae est.

Kaliningradi sunt universitates (quarum maxima est Universitas Foederalis Baltica Kantiana), bibliothecae, musaea, theatra, horti botanicus et zoologicus atque multa monumenta historica architecturae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Cathedralis Regiomontana, qua bello deleta nuperque restaurata incolae urbis utuntur odeo.

Regiomontium anno 1255 a Premyslao Otacaro altero, rege Bohemiae, conditum est, ut cui auxilium tulissent ad subigendos et in fidem christianam armis redigendos incolas regionis Balticae equites Ordinis Teutonici.

Anno 1544 universitas Albertina condita est.

Die 18 Ianuarii 1701 Fridericus primus rex Borussiae Regiomonti coronatus est et post eum omnes reges Borussiae ad usque Gulielmus II anno 1888. Saeculo XVIII in universitate Regiomontana Immanuel Kantius philosophorum eius aevi facile princeps philosophiam moralem docuit auxit amplificavit.

Ad annum 1945 Regiomontium Borussiae Orientalis caput erat.

Post bellum per totum orbem terrarum gestum alterum urbs incendiis paene deleta facta est pars Unionis Sovieticae et anno 1946, incolis Germanis expulsis, in honorem Michaelis Kalinin praesidis Unionis Sovieticae, qui tum nuper mortuus erat, nomen hodiernum accepit.

Cives illustres[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, 2006.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nomine adiectivo nomini "Kalininopolis" dictionarium dicit "Kalininopolitanus". De "Regiomontium" non dicit per quid tempus urbs ita appellabatur, modo "antea" indicans. Nam adiectiva forma est "Regi(o)montanus".
  3. Vide e.g. locum editionis in pagina tituli huius libri : Adalbertus Roquette, de Xenophontis Vita, Regimonti Borussorum, 1894. Versio electronica
  4. 4.0 4.1 Graesse, Benedict et Plechl, Orbis Latinus, versio magna quartae editionis, liber 3 (Brunsvicum: Klinkhardt et Biermann, 1972), pagina 243. Vide etiam disputationem nostram.
  5. Solutio problematis ad geometriam situs pertinentis auctore Leonhardo Eulero
  6. Interdum etiam Konigsberga, Lexicon Universale Hofmanni: Konigsberga; Theodisce Königsberg.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kaliningradum spectant.