Curlandia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curlandiae et Livoniae tabula (Amstelodami, 1706.)
Curlandiae tabula (saeculi XVIII).

Curlandia vel Curonia[1] est historica Lettoniae regio. Sensu lato, a ripa laeva Duinae Occidentalis usque ad mare Balticum patet; sensu autem strictiore, territorii huius pars occidentalis est, quae nunc Lettonice Kurzeme nominatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen Curlandiae a Curonibus gente Baltica originem habet, qui lingua Curonica utebantur. Ab anno 1267 terra Ordinis Livonici Curlandia facta est. Gotthardus Kettler, Ordinis magister ultimus, Ducatus Curlandiae et Semigalliae condidit, ubi domus Kettler usque ad annum 1771 regnabat. Ad Magnum Ducatum Lithuaniae Curlandia tunc pertinebat. Dux e domo Kettler ultimus, Fredericus Gulielmus, Annam filiam Ioannis V nupsit et mortuus est; Anna, imperatrix Russiae facta, Curlandiae ducem Ernestum de Biron fecit, sed de facto Curlandia et duces eius e domo Bironis iam sub imperio Russico erant. Anno 1795, Polonia divisa, de iure ad Imperium Russicum Curlandia adiuncta est et gubernium Curlandense ibi conditum erat. Ab anno 1918 Curlandia Lettoniae pars est.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Mitavia et Vindovia Curlandiae urbes magnae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 22°0′0″E  Treccani • Encyclopædia Britannica