Henricus Haslinde

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Henricus (Theod. Heinrich) Haslinde (natus 21 Maii 1881, mortuus 26 Novembris 1958 oppido Marquartstein (Bavaria)) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Haslinde, postquam maturitatem adeptus est, Heidelbergae, Monachii, Lutetiae atque Berolini iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Ab anno 1903 minister publicus iustitiae Borussiae laboravit atque 1909 doctor promotus est. Anno 1913 administrator pro tempore pagi Arnsberg factus est. Annis 1914 - 1916 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit et deinde praeses pagi (Theod. Landrat) Arnsberg nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1917 - 1919 et 1921 - 1925 Haslinde, qui sodalis Centri factionis fuit, legatus dietae provinciae Vestfaliae erat. Annis 1922 - 1926 praeses regionis Monasterii erat. Tum Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Luther II nominatus est et officium et in consilio ministrorum Marx III tenuit. Mense Decembri 1927 cum aliis administris dimissus est, cum foedus regendi finitum esset.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Deinde iterum administrator pagi Arnsberg factus est. Cum 1933 Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Haslinde dimissus est et e vita publica se recessit. Anno 1941 voluntarius miles Belli Orbis Terrarum II factus est et anno 1943 graviter sauciatus est. Post bellum vitam publicam victoribus Americanis ei oblatam recusavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Robertus Schmidt (SPD) |

Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) |

Herbertus Backe (NSDAP)
Consilium Ministrorum Luther II (19 Ianuarii 1926 - 16 Maii 1926)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Luther (nullius factionis) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gulielmus Marx (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) |

Carolus Stingl (BVP)
Consilium Ministrorum Marx III (16 Maii 1926 - 17 Decembris 1926)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Marx (Centrum) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) |

Carolus Stingl (BVP)