Fulvius Ursinus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Fulvius Ursinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Decembris 1529; Roma
Obitus: 18 Maii 1600; Roma
Patria: Dicio Pontificia

Familia

Familia: House of Orsini
Fulvius Ursinus aeri incisus.

Fulvius Ursinus (Italiane Fulvio Orsini : Romae, 11 Dec. 1529 – Romae, 18 Maii 1600) fuit bibliothecarius cardinalium Ranutii et Alexandri ac postremo Odoardi Farnesiorum, collector librorum manuscriptorumque necnon numismatum aliorumque realium antiquorum, editor commentatorque auctorum antiquorum tam Graecorum quam Latinorum : ita simul antiquarius et philologus erat. Maximum opus eius ('liber divinus' a Scaligero dictus[1]) fortasse fuit liber Romae anno 1577 editus, Familiae Romanae quae reperiuntur in antiquis numismatibus, qui fundamenta scientiae numismaticae Reipublicae Romanae liberae iecit.

De Vita[recensere | fontem recensere]

Palatium Farnesinum hodie.

Nobili Ursinorum genere natus sed non e legitimo matrimonio[2], tamquam nothus novem annos natus a patre repudiatus est. Paulo post anno 1539 clericus beneficiarius Basilicae Sancti Iohannis in Laterano factus est, ubi a canonico quodam, Gentili Delphino[3], ob egregiam indolem velut adoptatus et educatus est, cuius magisterium Fulvio Ursino litterarum et rerum antiquarum[4] amorem reliquit. Linguae Graecae in primis operam dedit cuius notitia ei postea maxime utilis fuit. Anno 1563 Fulvius et ipse Basilicae Lateranensis canonicus fit.

Circa annum 1558, patrocinio Gentilis Delphini fretus, in familiam cardinalis Ranutii Farnesii adlectus est, cuius bibliothecae praefuit : non tantum libros sed etiam numismata, gemmas, sculpturas, tabulas pictas etc. curabat. Per universam vitam familiaris Farnesiorum remansit, potentissimi divitissimique tunc gentis. Intra Palatium Farnesium vivebat, ubi collectanea sibi propria quoque colligebat, quae omnia Farnesiis testamento suo reliquit praeter libros et manuscripta iamdudum e stipulatione anno 1583 rata Bibliothecae Vaticanae destinata. Nec umquam longe aut diu Roma afuit, ut qui non ultra Bononiam Parmamque peregrinatus esse videtur.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Tabula ab ignoto picta : Fulvius Ursinus.

Ad philologiam pertinentibus[recensere | fontem recensere]

Plerique primi libri F. Ursini Antverpiae apud Christophorum Plantinum publicati sunt, amicitiae cardinalis Granvellani gratia, qui praecipuus minister Caroli Quinti erat : quod si formulam 'ex bibliotheca Fulvii Ursini' in titulo legeris, intelligere debebis Fulvium Ursinum manuscriptum (vel inscriptionem) e collectaneis suis illi editioni adhibuisse.

  • 1567 : Virgilius collatione scriptorum Graecorum illustratus, opera et industria Fulvii Ursini, in quo linguae Graecae peritia sua utitur ad fontes Graecos Vergilii poetae investigandos. Hic legere potes
  • 1568 : Carmina novem illustrium feminarum, Sapphus, Erinnae, Myrus, Myrtidis, Corinnae, Telesillae Praxillae, Nossidis, Anytae, et lyricorum Alemanis, Stesichori... Bacchylidis. Elegiae Tyrtaei et Mimnermi. Bucolica Bionis et Moschi latino versu a Laurentio Gambara expressa. Cleanthis, Moschionis, aliorumque fragmenta nunc primum edita, ex bibliotheca Fulvii Ursini... In hac editione poetarum lyricorum Graecorum manuscripto novo e collectaneo suo utitur et nonnullorum carminum haec editio princeps datur. Hic legere potes
  • 1570 : C. Julii Caesaris Commentarii, novis emendationibus illustrati. Ejusdem librorum qui desiderantur fragmenta ex bibliotheca Fulvii Ursini,... Manuscripti undecimi saeculi Commentariorum, iis qui a prioribus editoribus adhibiti erant et antiquioris et fide dignioris, in possessionem venerat Fulvius Ursinus[5], quod hodieque littera U (= Ursinianus[6]) in criticis apparatibus notatur : unde novam editionem emendatam Caesaris operum in lucem prodere potuit. Hic reeditionem anni 1622 legere potes
  • 1581 : Fulvii Ursini in omnia opera Ciceronis notae. Hic legere potes
  • 1582 : Ex libris Polybii Megalopolitani selecta de Legationibus ; Et alia quae sequenti pagina indicantur nunc primum in lucem edita. Ex bibliotheca Fulvi Ursini. Hoc libro, cardinali Granvelano dedicato, historicorum Graecorum excerptorum collectaneum 'de Legationibus' inscriptum ac iussu imperatoris Byzantini Constantini VII Porphyrogeniti decimo saeculo confectum F. Ursinus primus in lucem edidit[7] : ita nova fragmenta partim adhuc inedita Polybii, Dionis Cassii, Dionysii Halicarnassei, Appiani, Diodori Siculi in eruditorum manus divulgabat[8]. Hic legere potes.
  • 1583 : Sexti Pompei Festi De Verborvm Significatione fragmentum ex vetustissimo exemplari Bibliothecæ Farnesinæ descriptum : Schedæ qvæ Festi fragmento detractæ apvd Pomponivm Laetvm extabant : ex Bibliotheca Fului Vrsini, Notae In Sexti Pompei Festi Fragmentvm : Schedas & Epitomam Editio novo fragmento locupletata grammatici antiqui qui viginti ante annos iam ab amico Fulvii Antonio Augustino editus erat : apud Petrum Santandreanum impressa est. Hic legere potes
  • 1583 : Arnobii disputationum adversus gentes libri septem. M. Minucii Felicis Octavius. Romana editio posterior & emendatior.[9], editio papae Gregorio XIII a Fulvio dedicata. Hic legere potes
  • 1587 : Notae ad M. Catonem, M. Varronem, L. Columellam de re rustica ad Kalendarium rusticum Farnesianum et veteris inscriptiones fratrum Arvalium. In Bucolica et Georgica Virgilii notae. Commentariis varuiorum eruditorum Ursinus non tantum proprias cogitationes addidit sed etiam fragmenta inscriptionum adhuc ineditarum ad fratres Arvales pertinentium et nuper Romae inventarum, quas ad collectaneum suum coemerat.
  • 1595 : Fragmenta historicorum collecta ab Antonio Augustino, emendata à Fulvio Ursino. Fulvii Ursini notae ad Sallustium. Caesarem. Livium. Velleium. Ad Tacitum. Suetonium. Spartianum. & alios[10] ; qui liber, iam mortuo A. Augustino (1586), ab Ursino in memoriam amici sui in lucem editus est. Hic legere potes

In summa Fulvius Ursinus editor verecundus fuit, qui textum manuscriptorum suorum diligenter describeret, etiamsi de sensu nonnumquam haesitabat, nec emendationes vel correctiones a se propositas nisi in notis reponeret. Magnorum quoque eruditionis operum ab Ecclesia Catholica ad orthodoxam doctrinam finiendam atque adversus Reformatores tuendam instigante papa inceptorum particeps fuit : ita conversioni in linguam Graecam Concilii Tridentini decretorum et interpretationis Septuaginta editioni operam dedit. Quae opera ut efficeret Bibliothecam Apostolicam Vaticanam quoque frequentare solebat, ubi per aliquot annos corrector ad linguam Graecam a papa factus est[11].

Ad antiquitates pertinentibus[recensere | fontem recensere]

Pagina 85 Imaginum et elogiorum, nummum imperatoris Hadriani Graecis litteris inscriptum exhibens. Hac numismatica imagine Ursinus lectoribus ostendere volebat quid sit Hermathena.

Libri 'antiquarii' Fulvii Ursini Romae in lucem prodierunt ubi plurimae antiquitates inveniebantur atque in collectanea eruditorum cumulabantur.

  • 1570[12] : Imagines et elogia virorum illustrium et eruditor[um] ex antiquis lapidibus et nomismatib[us] expressa cum annotationibus ex bibliotheca Fulvii Ursini Hic legere potes : hoc opus imaginibus incisis redundans quam nuperrime[13] laudatum est quia novam methodum iconologiae antiquae investigandae auspicatum esset. Etenim clarorum virorum antiquorum capitum dinoscendorum causa Fulvius omne genus antiquitatis confert (nummos, statuas, gemmas, sculpturas) atque insuper uberrimam titulorum lapidibus incisorum silvam suppeditat, ne litterarum quidem testimonium neglegens. Ita librum multo doctiorem edidit quam priores auctores illustrium imaginum[14] eiusdem generis - ab Andrea Fulvio[15] usque ad Andream Thevetum[16] - qui seriem clarorum virorum (nonnumquam et feminarum) capitum addito brevi titulo eorum vitam summatim narrante publicabant ; quae capita, nonnumquam vere, plerumque tamen mendacio ficto in nummis antiquis inventa dicebantur. Nihilo magis Imagines Ursini non tam fide dignae sunt quam Familiae Romanae : nam nummi non genuini sed adulterini inibi reperiuntur, ut duo denarii Gai Asinii Pollionis[17], quorum alter ne fieri quidem potuit quia triumvirorum aetate nemini nisi ipsis triumviris effigiem suam in nummis ponere licebat, alter e libro quodam Huberti Goltzii[18] sumptus est qui titulos nummorum adulterare solebat ita ut 'consulares' eos efficeret (fortasse bibliothecarius Fulvius Ursinus hoc honore ei conferendo virum qui primam bibliothecam publicam Romanam condiderat omni modo extollere voluit ?). Certe hi duo denarii ab Ursino in Familiis suis recte et feliciter omissi sunt, quo loco de nummis ad gentem Asiniam pertinentibus disseruit. Anno 1598 scalptor Theodorus Gallaeus novam capitum seriem aeri incisam a priore aliquanto diversam et meliorem Antverpiae edidit, quae sese delineasse ex archetypis antiquis Musei Ursiniani profitetur : quae imagines commentario vel alio apparatu erudito omnino carent nisi quod per titulum semper indicatur e quo monumento antiquo sumptae sint atque ubi illud monumentum fuerit (plerumque apud Fulvium Ursinum vel Farnesios) Hic inspicere potes. Septimo autem anno post mortem Fulvii Ursini (1606) Ioannes Faber ad hanc seriem imaginum commentarium composuit qui magna ex parte notis ab Ursino relictis nitebatur[19]. Hic legere potes
  • 1577[20] : Familiae Romanae quae reperiuntnr in antiquis numismatibus, ab Urbe condita ad tempora divi Augusti, ex bibliotheca Fulvii Ursini. Adjunctis familiis XXX ex libro Antonii Augustini,... Opus magni momenti cardinali Alexandro Farnesio dedicatum in quo Fulvius, ab amico et optimo numismatista Antonio Augustino[21] adiutus, primus thesaurum omnium nummorum in nomine civitatis Romanae ante tempora Divi Augusti signatorum et nomine gentilicio inscriptorum per familias digessit et delineari aerique incidi iussit atque commentario illustravit. Mirum dictu : paene omnes denarii illius aetatis hodie noti iam in libro Fulvii Ursini inerant. Aenei nummi plures desunt quia rariores sunt et pessime servantur. Ad hanc rem efficiendam nummos e suo cimeliarcho[22] in primis adhibuit nec sese a falsariis decipi sivit[23], quod multis aliis eruditis sedecimi saeculi saepe miserrime accidit. Hic legere potes. Numismatistae posteriores Abraham Gorlaeus (1608), Carolus Patinus (1663), Ioannes Foy-Vaillant (1703) recensionem Ursini novis numismatibus augere voluerunt nec multum profecerunt sive quia apocrypha addidere sive quia nummos ad hanc seriem non pertinentes admiscuerunt.
  • 1583 : Antonii Augustini,... de Legibus et senatusconsultis liber, adjunctis legum antiquarum et senatusconsultorum fragmentis, cum notis Fulvii Ursini[24] . Simili modo libro amici sui et iurisconsulti Antonii Augustini sibi dedicato Ursinus multas inscriptiones Romae repertas atque fragmenta legum antiquarum referentes cum commentario addidit. Ita lector testimonium auctorum antiquorum cum vestigiis legum in lapidibus servatis comparare poterat. Hic legere potes

De collectionibus[recensere | fontem recensere]

Papa Paulus III (alias Alexander Farnesius) a Titiano pictus. Prima tabula in inventario Ursiniano, quam solam si ceteram hereditatem adire noluisset Odoardo Farnesio in memoriam sui relicturus erat[25].

Omnium antiquitatum suarum inventarium accuratum, pretiis quoque uniuscuiusque rei notatis, ab ipso Fuluio conscriptum et a Petro de Nolhac nono decimo saeculo exeunte publicatum est. Pleraque collectanea ista in Museum Neapolitanum postremo pervenerunt ubi hodie servantur, nisi quae pulchra opera Farnesii muneris loco amicis dedere. Per omnem vitam res eiusmodi Ursinus conquisiverat atque magno sumptu collegerat : testamento patrono suo Odoardo Farnesio eas reliquit. Plerasque Romae emerat sed epistolari commercio cum eruditis amicis per omnem Europam[26] de novis antiquitatibus quae inveniebantur certior fiebat, eo magis quod non tantum sibi sed etiam cardinalibus Farnesiis, patronis suis, pulchra opera venabatur. Nonnumquam collectiones nummorum vel bibliothecas solidas emebat, praesertim ab eruditis hominibus quos admirabatur (Pyrrhus Ligorius , Petrus Bembus, Gentilis Delphinius...) sed etiam numismata quae Margaritae Austriacae olim fuerant. Divisio inventarii haec est : 1)Gemmae 2)Tabulae pictae et delineationes 3)Inscriptiones 4)Marmora 5)Numismata Latina et Graeca aurea, argentea, aenea.

  • Gemmarum insculptarum plus quam quadringentae inventario inscriptae sunt, quae maxima et mira collectio erat. Effigies illustrium virorum in primis requirebat ; nonnumquam tamen nomen artificum in gemmam incisum eum decepit.
  • Tabulae vel delineationes 113 inscriptae inveniuntur plerumque a maximis coaevis opificibus factae : El Greco, Titianus, Raphael, Michael Angelus, Leonardus Vincius etc. Farnesii ipsi nonnumquam tabulas faciendas illis pictoribus pretio mandabant.
  • Inscriptiones 38 numeratae sunt[27], inter quas notissima sunt fragmenta Actorum fratrum Arvalium anno 1570 Romae reperta quorum disseminationi Fulvius Ursinus maximo studio obstitit : per eum illa pretiosa vestigia antiquitatis nobis servata sunt et anno 1587 in appendice Notarum ad Varronem.... publicata. Postquam Gruterum omnium inscriptionum antiquarum corpus parare comperit, sponte collectionem suam ei publicandam obtulit : adeo non tantum sibi sed etiam studiorum propagandorum causa res pretiosas colligebat[28].
  • Marmorum (sic sculpturas lapideas appellat) quinquaginta et octo inscripta sunt. In primis capita virorum illustrium quaerebat. Multa ex iis capitibus delineari et aeri incidi iussit atque in suis Imaginibus et elogiis virorum illustrium publicavit.
  • Numismatum antiquorum tam Graecorum quam Romanorum circiter 70 aurea, 1 900 argentea, 500 aenea inventario inscripta sunt. Adeo nummis suis delectabatur ut, postquam nescio quis cimeliarchum furatus est, de studiis litterariis omnibus abiciendis maerens cogitasse dicatur[29].

Miram sollertiam Ursinianam in vere antiquis rebus a falsis dinoscendis omnes admirabantur atque eum consulere tamquam Pythiam solebant. Haec sunt verba cardinalis Baronii in Annalibus suis : Fulvius Ursinus ... rerum antiquarum solertissimus explorator ad quem velut Lydium lapidem quaeque vetera monumenta probanda elucidandaque afferri solent[30]. Praeterea ob hanc iconologicam scientiam ornamentum palatiorum ceterorumque monumentorum Farnesianorum curare solebat, dum exempla antiqua quae imitarentur opificibus proponit.

De bibliotheca[recensere | fontem recensere]

Scheda Vergilii Augustei olim in bibliotheca Fulvi Ursini, hodie in Vaticana.

Maior et pretiosior pars eius bibliothecae inter 1570 et 1585 constituta est. Fulvius Ursinus bibliophilus erat : libros raros vel etiam unicos magno emptos potius quam plurimos habere vulgatos malebat. In primis autographa virorum illustrium requirebat : ita non tantum opera Petri Bembi manu auctoris exarata sed etiam Il Canzoniere et alios libros a manu ipsius Petrarcae possidebat, quae ab herede Bembi emerat. Adnotationes quoque in librorum marginibus illustrium virorum manu adpositas requirere solebat aut epistolas doctorum virorum.

Antiquissima et pretiosissima manuscripta Bibliothecae Vaticanae apud Fulvium Ursinum olim erant : ita codex Terentii, 'Bembinus' dictus[31], et alter Vergilii quinquaginta magnis picturis ornatus[32], ambo sive quarto saeculo exeunte sive quinto ineunte descripti. Quin etiam quattuor folia ex alio vetustissimo Vergiliano codice capitali quadrata exarato[33], qui Vergilius Augusteus appellari solet quia olim nonnullis doctis viris aetate Augusti imperatoris factus visus est, ab erudito Francogallico Claudio Puteano in remunerationem beneficiorum suorum acceperat. Item plura manuscripta Graeca antiquissima uncialibus litteris exarata possidebat ut fragmentum Dionis Cassii[34] vel minuscula antiquissima ut Dionysius Halicarnassensis[35] etc.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Fontes (inventaria, testamentum, epistolae)[recensere | fontem recensere]

  • Iosephus Castalio, Fulvii Ursini vita, auctore Josepho Castalione ... edita in lucem a Luca Holstenio ; Testamentum Fulvii Ursini... (editum in lucem a Ioanne Baptista et Laurentio Mari), Romae, typis Varesii, 1647.
  • Museo Archeologico Nazionale Napoli, Le gemme farnese (curante Carlo Gasparri), Electa Napoli, 1994.
  • Petrus de Nolhac, 'Les collections d'antiquités de Fulvio Orsini', Mélanges d'archéologie et d'histoire 1884 (4) : 139-231 Hic legere potes
    • 'Lettere inedite del card. de Granvelle a Fulvio Orsini e al card. Sirleto,...' in Studi e documenti di storia e diritto, 1884 : 249-276.
  • V. Poggi, 'Lettere inedite di Fulvio Orsini al cardinale Alessandro Farnese', in Giornale ligustico di archeologia di Genova, 1878 : 501-531
  • I.-P. Wickersham Crawford, 'Inedited Letters of Fulvio Orsini to Antonio Agustín', PMLA 1913 Vol. 28 (4) : 577-593 [Epistulae A. Augustini ad F. Ursinum septimo volumine operum omnium Antonii Augustini continentur].

Commentarii critici[recensere | fontem recensere]

  • Adela Barreda et Carbonell Manils, «Filología, numismática y prosopografía: La síntesis de Antonio Agustín y Fulvio Orsini», in : XIII Congreso Internacional de Numismática, Matriti: Ministerio de Cultura, 2005 : 59-68. Hic legere potes
  • I. Carbonell Manils, «Fulvio Orsini i Antonio Agustín, precursors de la moderna numismàtica». Annals de l'Institut d'Estudis Gironins, vol. XXXII, 1992-93 : 169-186. Hic legere potes
  • Iosepha Alexandra Cellini, 'Il contributo di Fulvio Orsini alla ricerca antiquaria.' In: Atti della Accademia Nazionale dei Lincei. Classe di scienze morali, storiche e filologiche. Memorie. Series IX, 18, 2004 : 227–513.
  • Dizionario biografico degli italiani, vol.79, Romae : Istituto della enciclopedia italiana, 2013 : 649-653. Hic legere potes
  • École française de Rome, L'inventaire du Palais et des propriétés Farnèse à Rome en 1644, Romae, 1994. ISBN 2-7283-0310-X
  • M. Hochmann, 'Les dessins et les peintures de Fulvio Orsini et la collection Farnèse' in : Mélanges de l'École française de Rome. Italie et Méditerranée, 1993, 105(1) : 49-91. Hic legere potes
  • Petrus de Nolhac, La bibliothèque de Fulvio Orsini : contributions à l’histoire des collections d’Italie et à l’étude de la Renaissance, Parisiis, F. & E. Vieweg, E. Bouillon, 1887 (Bibliothèque de l’école des hautes études, 74) Hic legere potes.
  • Iosua Ruysschaert, 'Fulvio Orsini, son père, ses prénoms et les Orsini de Mugnano' in Mélanges de l'École française de Rome. Moyen-Age, Temps modernes 1987 (99) : 213-229. Hic legere potes
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [1] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scaligerana, Amstelodami, 1740, II,618.
  2. Revera Lucio Settimio baptizatus est, sed omnibus nomine Fulvi Ursini notus est.
  3. De quo viro vide dedicationem Familiarum Romanarum ad Alexandrum Farnesium.
  4. Delphinus collector numismatum antiquorum erat sicut alius patronus Fulvi pueri, Hannibal Caro
  5. De quo vide quod ipse scribit in dedicatione ad Fabium Farnesium.
  6. Hodie Vaticanus Latinus 3324.
  7. Manuscriptum ei ab amico Antonio Augustino missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.
  8. Raphaële Mouren, « La redécouverte des fragments de Denys et les premières éditions du De legationibus », in Fragments d’historiens grecs. Autour de Denys d’Halicarnasse, cur. Sylvie Pittia, Romae, École française de Rome, 2002 (Collection de l’École française de Rome, 298), p. 27-84.
  9. Romae ex typographia Dominici Basæ M D LXXXIII
  10. Antverpiae, ex officina Plantiniana.
  11. P. de Nolhac (1887) p.29.
  12. Romae, Ant. Lafrerii formeis
  13. GA Cellini, 2004.
  14. Haec fuit inscriptio libri Andreae Fulvii. Vide IM Simon, 1989 : 58-67.
  15. Romae, 1517
  16. Eug. Dwyer, 'André Thevet and Fulvio Orsini: The Beginnings of the Modern Tradition of Classical Portrait Iconography in France', The Art Bulletin, 1993 : 467-480.
  17. p.43.
  18. Fastos magistratuum et triumphorum romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis restitutos S.P.Q.R. Hubertus Goltzius... dedicavit, Brugis Flandrorum, 1566 : p.189. Cf. I.M. Simon, 1989 : 65.
  19. Ioannis Fabri Bambergensis medici Romani In Imagines illustrium ex Fuluii Vrsini bibliotheca, Antuerpiae à Theodoro Gallaeo expressas, commentarius, Antverpiae : ex officina Plantiniana apud Ioannem Moretum, 1606. Anno 1710 hic commentarius a Baudelot de Dairval in linguam Francicam conversus est.
  20. Romae : curantibus heredib. F. Tramezini
  21. Cuius tractatus de nummis antiquis (Dialogos de medallas...) post mortem Tarracone anno 1587 in lucem prodiit.
  22. Quod declarat formula ex bibliotheca Fulvii Ursini
  23. I.M. Simon, 1989 : 161-164.
  24. Romae, ex typographia Dominici Basae.
  25. P. de Nolhac p.144.
  26. E.g. in Hispania bibliothecarius Arias Montano, cardinalis Granvelanus, Antonius Augustinus... in Germania Fridericus Sylburgius, Vindobonae Iohannes Sambucus, in Belgica Carolus Langius, Laevinus Torrentius, Iustus Lipsius, Andreas Schottus...
  27. P. de Nolhac adfirmat non minus quam 150 inscriptiones in domo Fulvii Ursini fuisse.
  28. Nolhac, La bibliothèque... p.36.
  29. Laevinus Torrentius, Correspondace I,10, epistula ad Fulvium Ursinum die VI Kal. sept. 1583 Leodii data. Mox tamen potentes viri operam dederunt ut cimeliarchus inveniretur et Ursino restitueretur.
  30. P. de Nolhac p.142.
  31. Vaticanus 3226. Fac simile.
  32. Vaticanus 3225. Nolhac 1897,Le Virgile du Vatican. Littera F (=Fulvianus) in apparatibus criticis notatur.
  33. Vaticanus 3256.
  34. Vaticanus 1288.
  35. Vaticanus 1300, e bibliotheca Petri Bembi, decimi saeculi ut videtur..