Lucius Cornelius Sulla Felix

E Vicipaedia
(Redirectum de Sylla)
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Lucius Cornelius Sulla Felix.
"L SVLL IMPER ITERVM". Nummus militaris 84/83 a.C.n. Sullam bis imperatorem acclamatum referens.
"SVLLA COS". Nummus a nepote incusus, caput "Sullae consulis" praefingens.
"FAVSTVS / FELIX". Nummus a nepote incusus, Iugurtham victum ad pedes Sullae Felicis praefingens.

Lucius Cornelius Sulla (natus 138134 a.C.n.; mortuus 78 a.C.n.), e gente Cornelia ortus, fuit dictator Reipublicae Romanae. Cognomine ᾿Επαφρόδιτος "Epaphroditus" in Graecia usus est; Romae anno 81 a.C.n., triumpho nuper acto, cognomen "Felix" reclamavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sulla, patricio genere natus, Bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.

Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nomma. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."

Sulla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari correptus anno 78 a.C.n. interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, iussit Sulla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Marii, cuius, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Holger Behr: Die Selbstdarstellung Sullas. Ein aristokratischer Politiker zwischen persönlichem Führungsanspruch und Standessolidarität. Lang, Frankfurt am Main 1993, ISBN 3-631-45692-1 (Europäische Hochschulschriften Reihe 3, Geschichte und ihre Hilfswissenschaften 539)
  • J. Carcopino, Sylla ou la monarchie manquée. Lutetiae, 1931; 2a ed., 1942
  • Karl Christ: Sulla. Eine römische Karriere. Beck, München 2002, ISBN 3-406-49285-1 (Rezension).
  • Hermann Diehl: Sulla und seine Zeit im Urteil Ciceros. Olms-Weidmann, Hildesheim u. a. 1988, ISBN 3-487-09110-0 (Beiträge zur Altertumswissenschaft 7)
  • Ursula Hackl: Senat und Magistratur in Rom von der Mitte des 2. Jahrhunderts v. Chr. bis zur Diktatur Sullas. Lassleben, Kallmünz 1982, ISBN 3-7847-4009-X (Regensburger historische Forschungen 9)
  • Theodora Hantos: Res publica constituta. Die Verfassung des Dictators Sulla. Steiner, Stuttgart 1988, ISBN 3-515-04617-8, (Hermes Einzelschriften, 50)
  • François Hinard, Sylla. Lutetiae: Fayard, 1985
  • Federico Santangelo: Sulla, the elites and the Empire. A study of Roman policies in Italy and the Greek East. Brill, Leiden u.a. 2007, ISBN 978-90-04-16386-7. (Impact of Empire 8)
  • Arthur Keaveney: Sulla. The Last Republican. Croom Helm, London 1982, ISBN 0-7099-1507-1. Auch: 2. Auflage. Routledge, London u. a. 2005, ISBN 978-0-415-33660-4
  • Wolfram Letzner: Lucius Cornelius Sulla. Versuch einer Biographie. Lit, Münster u. a. 2000, ISBN 3-8258-5041-2 (Schriften zur Geschichte des Altertums 1)
  • J. Schamp, "La mort en fleurs. Considérations sur la maladie « pédiculaire » de Sylla" in L'antiquité classique vol. 60, 1991, p. 139 ff.
  • Hans Volkmann: Sullas Marsch auf Rom. Der Verfall der römischen Republik. Oldenbourg, München 1958 (Janus-Bücher 9). Reimpressum: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 1969

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.