Palatium Nestoris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coordinata: 37°1′37.37″N 21°41′41.41″E / 37.0270472°N 21.6948361°E / 37.0270472; 21.6948361

Forma palatii veterioris, colore rubeo picti, aedificiis recentioribus circumdati, videlicet cella vinaria ad caput; aedificium boreo-orientale, i.e. apotheca, ad dextram partem; aedificium meridio-occidentale, i.e. aula epularum, ad sinistram partem. 1: aditus. 2: atrium. 3. camera. 4. megaron sive aula. 5. apothecae oleariae. 6. cella vinaria. 7. archiva. 8. propylon. 9. balneum. 10. aula
Balneum in palatio repertum
Apothecae oleariae ad borealem palatii partem repertae

Palatium Nestoris sive Neograece Ανάκτορο του Νέστορα (nomen ab archaeologis hodiernis datum) est aedificium principale urbis Mycenaeae Pyli in Messenia Graeciae, cuius ruinae fere 3 chm. a vico Chora occidentem et meridiem versus distant et fere 17 chm. a Pylo hodierno boream versus. Antiquitates ibi repertae partim in museo archaeologico oppidi Chorae servantur, partim Athenis apud Museum Archaeologicum Nationale.

Intra palatium anno 1939 repertae sunt fere mille tabulae scriptura lineari B inscriptae, quarum maxima pars in serie domorum "archiva" nuncupatorum iacebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. W. Blegen, Marion Rawson; Jack L. Davis, Cynthia W. Shelmerdine, edd., A Guide to the Palace of Nestor, Mycenaean Sites in Its Environs and the Chora Museum. Nova ed. Athenis: American School of Classical Studies at Athens, 2001. ISBN 9780876616406 (Paginae selectae apud Google Books) [editio prima: 1962]
  • C. W. Blegen, M. Rawson, The Palace of Nestor at Pylos in Western Messenia. I: The buildings and their contents. Princetoniae, 1966
  • J. L. Davis, ed., Sandy Pylos: an archaeological history from Nestor to Navarino. Austin: University of Texas Press, 1998
  • T. G. Palaima, "The Last Days of the Pylos Polity," in R. Laffineur, W.-D. Niemeier, edd., Politeia: Society and State in the Aegean BronzeAge. Proceedings of the 5th International Aegean Conference, Heidelberg (Aegaeum, vol. 12. Leodii, 1995) pp. 623-633
De sacrificiis et epulis
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Aedificium meridio-occidentale (Pylos)
  • G. Siflund, "Sacrificial Banquets in the 'Palace of Nestor"' in Opuscula Atheniensia vol. 13 (1980) pp. 237-246
De picturis muralibus
  • Hariclia Brecoulaki et al., "An Archer from the Palace of Nestor: A New Wall-Painting Fragment in the Chora Museum" in Hesperia vol. 77 (2008) pp. 363-397 JSTOR
  • M. Lang, The Palace of Nestor at Pylos in Western Messenia. II: The frescoes. Princetoniae, 1969

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Nestoris spectant.