Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Nicolaus Copernicus

E Vicipaedia
(Redirectum de Copernicus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Copernicus
Nicolaus Copernicus
Nicolaus Copernicus. Pictura Thorunii in urbe, ineunte saeculo sexto decimo facta
Natus 19 Februarii 1473
Thorunii
Obiit 24 Maii 1543
Frauenburgi

Nicolaus Copernicus (Theodisce: Niklas Koppernigk[1], Lingua Polonica: Mikołaj Kopernik; 14731543), origine "Torinensis" vel "Tornaeus", natione Polonus, fuit clerus Catholicus et mathematicus et astronomus atque conditor theoriae heliocentricae, quam in libro Latine scripto Nicolai Copernici Torinensis De revolutionibus orbium coelestium, Libri VI Norimbergae anno 1543 promulgavit. Ideo "terrae stator solis motor" appellatur.

Nicolaus Copernicus Tornaeus Borussus Mathematicus (Theodor de Bry, Jean-Jacques Boissard, Icones virorum illustrium doctrina et eruditione praestantium, Frankfurt 1598)

Vita[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Copernicus natus est Thorunii[2] die 19 Februarii 1473. Annis 14911495 artibus liberalibus in Academia Cracoviensi studebat; deinde Italiae iuri canonico (1503, doctor Universitatis Ferrariensis), astronomiae, et medicinae Patavii et Bononiae. Anno 1495, creatus est canonicus Varmiensis. Novissimis annis, Frauenburgi habitabat, ubi die 24 Maii 1543 mortuus est. Ibidem in ecclesia cathedrali sepultus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Theophylactae Scholastici Simocatti epistulae morales, rurales et amatoriae, interpretatione Latina (1509)
  • Commentariolus (ca. 1509?–1530?)
  • Monetae cudendae ratio (Theodisce 1519, et Latine 1526)
  • Epistula contra Wernerum (1524)
  • De revolutionibus orbium coelestium (1543)

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Thorn, 1480 (Nicolaus Copernicus Gesamtausgabe: Urkunden, Akten und Nachrichten: Texte und Übersetzungen, ISBN 3-05-003009-7 S. 23ff, Marian Biskup: Regesta Copernicana, Ossolineum, 1973, p. 32, etc. Polonice temporibus recentioribus Mikołay Kopernik nuncupatur, e.g. anno 1778 p. 48, vel Mikołaj Kopernik vide p. 30.
  2. Szymon Starowolski, Scriptorum Polonicorum, 1627: "Nicolaus Copernicus, Torunii in Prussia natus; patre Nicolao Copernico: matre vero, quae erat germana soror Lucae a Watzelrod Toruniensis, Episcopi Varmiensis", [1][2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Nicolaus Copernicus apud Vicifontem.