Scholastica (philosophia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Scholastica (deductum ab adiectivo "scholasticus") est ratio sive via scientifca argumentationis, quae Medio Aevo discripta est.

Haec via in quaestionibus disceptandis logicam classicam ab Aristotele propositam sequitur. Propositio argumentis explicandis exquiritur, affirmationes via logica confutantur. Methodus scholastica non solum ad theologiam, ut multi his diebus putant, sed omnem scientiam spectabat et diu via katexochen habebatur.

Scholastica Medio Aevo alto orta et saeculo XIII apicem consecuta usque ad Novum Aevum ineunte in disciplina superiore praevaluit. Praeterea notio scholasticae etiam ad aetatem denotandam, qua via scholastica praevaluit, adhibetur.


stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!