Sanctus Petrus ad Vincula

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Petrus (discretiva)

Frons ecclesiae

Ecclesia Sancti Petri ad vincula[1] Romae in colle Esquilino prope Colosseum sita ecclesia rectoralis, basilica minor et titulus cardinalitius Ecclesiae Catholicae Romanae est. Exitus Benedictus XVI.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum interius

Ecclesia a Licinia Eudoxia, muliere imperatoris Valentiniani III, condita[2] super reliquiis saeculi secundi stat. Lapis primarius anno 431 positus est, octo annis post templum Sancti Petri a papa Sixto III dedicatum est. Annis volventibus templum pluries renovatum est, postremo auctore cardinale Iuliano della Rovere, qui anno 1503 papa Iulius II creatus est. Ex tunc templum, quod est ecclesia ordinis Canonicorum Regularium Sancti Augustini Lateranensium, aspectum artis Renascentiae praebet . Die 8 Maii anno 2011 novus Episcopus titularis Donaldus Gulielmus cardinalis Wuerl in ecclesiae suae possessionem venit.[3]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Vincula Sancti Petri.

Templum a vinculis, quae in receptaculo vitreo sub altari sito asservantur, nomen trahit. A fidelibus Petri vincula habentur, quibus Hierosolymis ante liberationem miraculosam vinctus erat (Act 12,6.7), et simul ea, quae in Carcere Tulliano Romae tulit.

Secundum traditionem legendariam imperatrix Aelia Eudocia, cum in Terram Santam peregrinationem fecit, vincula a Iuvenale patriarcha Hierosolymitano accepit et filiae Eudoxiae donavit. Quae vincula papae Leoni I monstravit. Ubi ea cum vinculis in Carcere Mamertino servatis comparavit utraque vincula miro modo coniuncta sunt et Eudoxia ecclesiam aedificari iussit.

Sepulcrum papae Iulii II[recensere | fontem recensere]

Aspectus sepulcri

Notissimum est templum imprimis propter sepulcrum a Michaele Angelo pro papa Iulio II erectum, statuis Rachel, Lea et Moyse collocatis.

De consilio originali circiter quadraginta figurae magnitudine plus quam humana collocandae erant. Crepidinem monumenti allegoriae artium scientiarumque necnon servi provincias subiectas significantes circumdari debebant, supra circa sarcophagum quattuor figurae sedentes. Anno 1506 Iulius II consilium reliquit, Michael Angelus autem Roma exiit. Anno 1508 Romam revertit, ut lacunaris Sacelli Sixtini picturis incubuit. Ubi anno 1513 Iulius II papa mortuus est, Michael Angelus opus sepulcri continuans servum vinctum, servum morientem et Moysen perfecit.

Statua Moysis opus Michaelis Angeli maximum habetur. Moysen cum tabulis decalogi de monte Sinai revertens demonstrat id temporis, cum in Israelitas circa Vitulum aureum saltantes incidit. Cornua in capite posita ab errore repetunt: Consonantes Hebraicae "krn" duabus "e" impletae sunt, ut "keren" (i.e. "cornutus") effectum est. Michael Angelus hanc versionem Vulgatae secutus est. Multo post variis codicibus collatis cognitum est "karan" (i.e. "splendidus", "fulgens") vocalizationem probabilem esse.[4]

Sepulcrum Nicolai Cusani[recensere | fontem recensere]

In nave ecclesiae laterali, Nicolaus Cusanus, theologus, philosophus et cardinalis Germanus, sepultus est, qui philosophus maximi momenti saeculi decimi quinti habetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinz-Joachim Fischer, Rom. Zweieinhalb Jahrtausende Geschichte, Kunst und Kultur der Ewigen Stadt, DuMont Buchverlag, Coloniae Agrippinae 2001, ISBN 3-7701-5607-2, S. 311-313
  • Sigmund Freud: Der Moses des Michelangelo. (1914).
  • Claudio Rendina: Le Chiese di Roma. Newton & Compton, Romae 2007, ISBN 978-88-541-0931-5.
  • Christoph Wetzel: Reclams Buch der Kunst. Stuttgardiae: Philipp Reclam jun., 2001. ISBN 3-15-010476-9

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sanctissimi domini nostri Benedicti papae XIV. bullarium (1760)
  2. Claudio Rendina: Le Chiese di Roma, p. 312.
  3. Vatican Information Service, VIS 20110503 (40).
  4. Wegener: 6000 Jahre und ein Buch p. 167s.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Petrum ad Vincula spectant.