Latinitas nondum censa

Casmiria

E Vicipaedia
(Redirectum de Caspira)
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Caspirae

Caspira[1] sive Casmiria[2][3] est regio Asiae meridianae in alta valle fluminis Indi sita, cuius populus geographis antiquis nomine Caspiraeorum notus est. Montes altissimi in hac regione nominibus Latinis antiquis cogniti sunt: mons Imaus (hodie Karakoram, 8611 m) et mons Paropanisus (hodie Hindukush, 7890 m). Caspira hodie in regione politica Jammu et Casmiria includitur et inter gubernationes Indiae et Pakistaniae dividitur. Partes Pakistanae Caspira Libera et Territoria Septentrionalia sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. William Hazlitt, The Classical Gazetteer (1851) textus p. 96
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarrum Finnicarum, Helsinkium, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; linguis enim Indicis saepissime Kaśmīra.
  3. "Cassimira" inter regna Magni Mogolis enumerata s.v. "India" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus