Ummah

E Vicipaedia
Tabula geographica communitatis Islamicae apud Pew Research.

Ummah (Arabice أمة) est vocabulum Arabicum quod 'civitas' et 'communitas' significatur. A vocabulo Sha'b (Arabice شعب 'civitas maioribus vel geographia communibus praedita') ergo distingui potest. Ummah sic significare dici potest civitatem supranationalem cui historia communis est.

Ummah est synonymum vocabuli ummat al-Islamiyah (Arabice الأمة الإسلامية 'civitas Islamica'), et usitate adhibetur ut communem Musulmanorum civitatem significet. Ummah in Alcorano unum gregem hominum qui fides religiosas inter se communicant usitate attingit, praecipue gregem eorum qui res propositi divini salvationis sunt.[1][2] In Pan-Islamismo et civilitate, vocabulum ummah adhiberi potest ut notionem reipublicae fidelium (Arabice أمة المؤمنين ummat al-mu'minīn) significet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Houtsma, M. Th (1987). E. J. Brill's First Encyclopaedia of Islam, 1913-1936. BRILL. pp. 125–126. ISBN 9004082654 .
  2. Houtsma, M. Th. (1987). E. J. Brill's First Encyclopedia of Islam, 1913-1936. E. J. Brill .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]