Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Coreana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Coreanae Neolithicae secures

Aevo palaeolithico[recensere | fontem recensere]

Prima signa habitationis apparuerunt in Corea aevo Palaeolithici, 700 000 a.C.n. secuto[1]. Archaeologica indicia paeninsula Coreana ab hominibus e Palaeolithico Inferiori incoli suggerunt.? Civitatis historia incipit cum Regno Tiosoniensi Priore (Coreane Hangulice 고조선, Haniā 古朝鮮) anno 2333 a.C.n. a Tangune condito. Regnum Tiosoniense Prius expansum est dum maiori Septemtrionalis Coreae parti et aliquibus Manchuriae regionibus imperaverit. Regnum Tiosoniense Prius dissolutum est, quod locum tempus ante Tria Coreae Regna (Coreane Hangulice 삼국시대, Haniā 三國時代) dedit.

Corea anno 108 a.C.n.
Prototriregnata aetas, c. 1 E.V.
Cogurio suo maximi splendoris puncto, anno 476 E.V.

Aetas triregnata[recensere | fontem recensere]

Res principalis:Tria Coreae Regna

Per prima saecula post Christum natum, regnorum Puionesis (Coreane Hangulice; 부여, Haniā; 扶餘), Ocieonensis (Coreane Hangulice; 옥저, Haniā; 沃沮), Dongyensis (Coreane Hangulice 동예, Haniā 東濊) et Samhanensis (Coreane Hangulice 삼한, Haniā 三韓) confoederatio paeninsulam et Manchuriae Meridiem occupavit. Inter omnes has parvas civitates, Cogurio (Coreane Hangulice; 고구려), Paecce (Coreane Hangulice 백제, Haniā 百)濟), et Silla (Coreane Hangulice 신라) crevere dum in tota paeninsula dominaverint; haec sunt Tria Coreae Regna. Trium Coreae Regnorum unificatio, per Sillam, anno 676 Civitatum Septemtrionis Meridieique perihodon aperuit, ubi maior paeninsulae Coreanae pars in dominatu Sillae Unitae erant, dum Regnum Bohaiense (Coreane Hangulice 발해) in Septemtrionales Cogurionenses regiones dominabatur. In Silla Unita promotae sunt artes ac poësis et ibi floruit Buddhistica cultura. Rationes inter Coream et Sinas relative pacificae fuere hanc per perihodon. Nihilominus, Silla Unita debilior intestinorum conflictuum causa facta est et Imperio Coreano Priori (Coreane Hangulice; 고려, Haniā 高麗) se dedidit. Regnum Bohaiense, Septemtrionale eius vicinum, se civitatem Cogurioni succendentem formavit. Per maximae expansionis perihodon Regnum Bohaiense in maiorem Manchuriae partem et aliquas Russiae regiones dominatum est. Cecidit penes Cathainos [2] (Sinice 契丹) anno 926.

Imperium Coreanum prius[recensere | fontem recensere]

Post pugnarum perihodon ad dominandum in regionem, Taeio Vangeo (Coreane Hangulice 왕건, Haniā 王建) Imperii Coreani Prioris id unificavit. Cum Silla, Imperium Coreanum Prius civitas culturalis fuit.

Mongolica Coreae invasio saeculi tertii decimi delilius Imperium Coreanum Prius fecit. Nihilominus, Imperium Coreanum Prius perrexit in gubernanda Corea velut tributarium Mongolum socium. Conlapso Imperio Mongolico, Imperium Coreanum Prius liberum reliquit.

Regnum Tiosoniense[recensere | fontem recensere]

Dynastia Tiosoniensis anno 1388 potestatem assecuta est post rebellionem a stratego Yi Songkye ductam.

Generalis Yi Songkye Regnum Tiosoniense (Coreane Hangulice; 조선;, Haniā 朝鮮) novum Coreae nomen, referens ad Regnum Tiosoniense Prius, declaravit et caput ad Seulum movit. Primi 200 Dynastiae Tiosoniensis anni pace, Hangule saeculum quartum decimum a rege Seiong Magno creato et Confucianismi ortu pondereque notati sunt. Saeculo XVI exeunte, Regnum Tiosoniense ab Iaponia, nuper unificata, invasum est. Propter priora pacis saecula, dynastia Tiosoniensis technologice parata non erat et tota paeninsula ruta est. Attamen, Coreanum dominium in mare perrexit, ab admirali Yi Sunsin ductum. Sericae Dynastiae Ming interventio Iaponiam pedem referre anno 1598 coegit. Per ultimos Dynastiae Tiosoniensis annos, ob Coreanam interclusionis rationem, natio "Regnum Eremiticum" nuncupata est.

Possessio Iaponica[recensere | fontem recensere]

Anno 1910 Coream Iaponia annexuit etiamsi plerumque populorum restitit, penes Iaponiam qua usque ad belli mundani secundi finem anno 1945 mansit.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Post bellum, Unionis Sovieticae et Civitatum Foederatarum copiae dominatae sunt in Septemtrionem et Meridiem respective. Quamquam erat destinatum unificandae Coreae in declaratione Cahirensi anni 1943, incipientis belli frigidi antagonismus, statutae sunt duae separatae gubernationes, altera communistica Septemtrione et altera capitalistica Meridie.

Proelium Seulensibus viis per Bellum Coreanum

Bellum Coreanum[recensere | fontem recensere]

Die 25 Iunii 1950 Corea Septemtrionalis Meridiem invasit, bello Coreano incipiente. Sovietica interclusio Consociationi Nationum, et ergo, sine potestate vetiti, Consociationem Nationum intervenire permisit ubi superiores Communisticas vires totam nationem capere posse liquebat. Unio Sovietica et Res Publica Popularis Sinarum Coream Septemtrionalem adiuvere, participantibus multis Sericis copiis. Bellum denique quietis locum attigit. In anni 1953 indutiis, quas non obsignavere Corea Meridionalis, paeninsula in duas sectiones e zona dearmata divisa est. Nullum foedus pacis obsignatum est, ergo duae nationes technice bellum adhuc gerunt.

Post bellum Coreanum[recensere | fontem recensere]

Historia nationum utrorumque scribitur in Republica Coreana et Republica Populare Democratica Coreana.

Corea Septemtrionalis[recensere | fontem recensere]

Peregrinis raro civitatem segregatam intrare licet. Corea Septemtrionalis est una ex pauciis civitatibus qua armas missilesque habet nuclearium. Autem habet fames. Praeses creatus est Kim Jŏng-Un Decembris 2011, mortuo patre Kim Jŏng-Il.

Corea Australis[recensere | fontem recensere]

Anno 1960, Revolutio Aprilis, scholaris sublevatio, autocratici corruptique praesidis Yi Syngman abdicationem produxit et natio in gravem civilis instabilitatis perihodon cum generalis Pak Zionghi subitanea conversione anno secuto finientem intravit. Pak Zionghi praesidis munus suscepit, donec anno 1979 interfectus sit. Cuius gubernatio miro rapidoque oeconomico incremento, in industrializatione ad exportationem destinata fundato, et severa repressione politica pincta est.

Coemeterium Mangwol-dong Kuangiuense ubi Caedis Kuangiuensis victimarum cadavera sepulta sunt

Interfecto Pak Zionghi, natio novam politicae instabilitatis perihodon experta est. Anno 1980 generalis Zion Duhwan subitaneam conversionem contra transitionis gubernationem praesidis interinalis Tsoe Giuha duxit. Fuere reclamitationes et manifestationes democratiae faventes totam per nationem, praesertim urbe Kuangiuensis, quo praeses quin speciales copiae miterentur non dubitavit, quod nuncupatum est caedes Kuangiuensis. Anno 1987, Park Chul, iuvenis Universitatis Nationalis Seulensis studens, excruciatus et interfectus est. Consocietas Sacerdotum Catholicorum pro Iustitia (Coreane Hangulice; 천주교정의구현전국사제단) studentem Park excruciatum esse revelavit, quamobrem incepit demonstrationum manifestationumque seriem totam per nationem. Manifestationes crevere cum alius studens, Lee Han Yeol Universitatis Yonseiensis, bomba gasii necatus est dum manifestationem versus gubernationem participabat. Motus, Resistentia Iunii nuncupatus, denique factionem praesidis Zion Duhwan, Factionem Iustitiae Democraticae (Coreane Hangulice; 민주정의당, Haniā; 民主正義黨), democratica suffragia convocare coegit.

Anno 1988, Seulum hospitio Olympia Aestiva accepit. Anno 1996, Respublica Coreae Consociationis pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione membrum facta est. Quamquam crisin pecuniariam anni 1997 passa est, natio rapide recreata est et adhuc incrementum crescit velut oeconomica regionis potentia.

Mense Iunio 2000, velut Rationis "Radii Solis" praesidis Kim Daeziung pars, celebrata est congressus summus inter duas Coreas Pyeongyangi, Coreae Septemtrionalis capite. Eodem anno, antiquus praeses Kim Daeziung Praemio Nobeliano Pacis Componendae laureatus est propter eius opus democratiae iuribusque humanis favens in Corea Meridionali et in Asia Orientali generatim et propter pacem et reconciliationem cum Corea Septemtrionali imprimis.

Notae[recensere | fontem recensere]