Latinitas nondum censa

Genius saeculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Genius saeculi describit quomodo? spiritus et cultus quodam tempore aut saeculo plerumque percipiantur. Anno 1769, Ioannes Gottfriedus Herder (1744–1803), philosophus Germanicus, perlexit Genius saeculi, librum Christiani Adolphi Klotz, philologi Germanici, nomine in Theodiscum Zeitgeist verso. Vocabulum ab initio plerumque sensu malo adhibebatur. Significatio illius nominis est linguae Theodiscae propria, et ipsum verbum Theodiscum sic eodem sensu adsumptum est inter alias in linguas Anglicam, Hispanicam, Iaponicam, Italicam, et Neerlandensem.