Gulielmus Alexander
|
Gulielmus Alexander de Auriaco-Nassovia |
|||
| Antecessor: Beatrix |
Reges Nederlandiae 2013-[[ ]] |
Successor: [[ ]] |
|
| Pater | Nicolaus Amsbergensis | ||
| Mater | Beatrix | ||
Gulielmus Alexander de Auriaco-Nassovia (Nederlandice: Willem-Alexander, natus Traiecti ad Rhenum 27 Aprilis 1967) est regnans Regni Nederlandici rex, in civitatibus Nederlandia, Insula Curacensi, Aruba, et Sancto Martino consistens. Ipse est caput domus regiae Nederlandicae et Domus Amsbergensis, et cum rex factus esset, fuit primus Nederlandiae monarcha masculus post Gulielmum III Nederlandiae anno 1890 mortuum.
Gulielmus Alexander est filius maximus natu reginae Beatricis et Nicolai Amsbergensis eius mariti. Die 28 Ianuarii 2013, Beatrix, quae septuaginta quinque annos die 31 Ianuarii 2013 fuerit, nuntiavit abdicationem suam futuram. Ergo a die 30 Aprilis 2013, die regali Nederlandico, ea se regno abdicavit et Gulielmus Alexander ei successit.
Vita [recensere]
Gulielmus Alexander a die 30 Aprilis 1980, cum mater regina Nederlandiae facta esset, regni heres fuit. Post scholam finitam annis 1987–1993 in Academia Lugduno-Batava historiae studebat et doctor promotus est. Anno 2002, Maximam Zorreguieta in matrimonium duxit. Eis sunt tres filiae:
- Catharina-Amalia Beatrix Carmen Victoria (nata 7 Decembris 2003)
- Alexia Iuliana Marcela Laurentien (nata 26 Iunii 2005)
- Ariana Vilelmina Maxima Ines (10 Aprilis 2007)