Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Henricus Fermi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Fermi
Enrico Fermi
Henricus Fermi
Natus 29. Septembris 1901
Romae in Italia
Obiit 28. Novembris 1954
Sicagi in CFA

Henricus Fermi (29 Septembris 1901 - 28 Novembris 1954) Italus physicus fuit, radiactivitatis peritus, praemio Nobeliano anno 1938 laureatus. Particulae primariae omnes quarum semi integrum est turbor (Anglice: spin) pro nomine Henrici Fermi fermiona vocantur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alumnus Scholae Normalis Superioris Pisarum fuit, anno 1922 physicae laureatus est.

Anno 1938 propter vexationes et leges Fascismi contra Iudaeos Fermi, Iudaeam Lauram Caponem in matrimonio habens, in Civitates Foederatas Americae migravit.

Die 28 Novembris 1954, solum quinquaginta tres annos natus, cancere stomachi obiit.

Elementum fermium nomen eius fert.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Fermi spectant.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!