Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Fissio nuclearis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inducta fissionis reactio. Neutron tarde movens a nucleo atomi uranii-235 absorbetur, qui vicissim diffinditur in leviora elementa rapide moventia (productus fissionis) et tria neutrona libera liberat.
Imago inductae fissionis reactionis ubi neutron tarde movens absorbetur a nucleo atomi uranii-235, qui vicissim diffinditur in duo elementa rapide moventia (productus fissionis) et neutrona addita. Plurima energia liberata formam habet velocitatum kineticarum productuum fissionis et neutronum. Etiam in imagine ostenditur captura neutronis ab uranio-238 ut fiat uranium-239.

Fissio nuclearis in physica nucleari et chemia nucleari est reactio nuclearis quo nucleus atomi diffinditur in partes minores (leviores nucleos), saepe libera neutrona et photona (forma radiorum gamma) generantes. Fissio elementorum gravium est reactio exothermica, quae magnam energiam liberare potest, formá radiationis electromagneticae et energiae kineticae fragmentorum (materiem ubi fissio fit calefaciens). Ut fissio energiam gignat, summa energiae conligantis elementorum generatorum necesse est humilior quam summa elementi ab initio. Fissio est genus transmutationis nuclearis quia fragmenta generata non sunt eadem elementa ut primus atomus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nubes fungi bombae atomicae super Nagasaki Iaponiae demissae anno 1945 circa 18 kilometra super bombae hypocentrum se erexit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]