Factio Communistica Graeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aleca Papariga, praeses factionis Communisticae Graecae

Factio Communistica Graeca (Neograece: Κομμουνιστικό Κόμμα Ελλάδας, melius nota siglis K.K.E. vel KKE) est factio Graeciae antiquissima die 4 Novembris anno 1918 condita.[1]

Index

Proposita et ideologia [recensere]

Factio placita Marxiana ac Leniniana sequitur neque inter factiones Eurocommunistas numerari vult: Res oeconomicas non emendari, sed societatem capitalisticam dissolvi opportere. Factio politica Civitatum Foederatarum Americae renuit, item Unionem Europaeam et Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali, contra cum regiminibus communisticis aut socialisticis Cubae, Venetiolae et Boliviae consentit. Proposita proxima sunt scholae et universitates gratuitae, merces minima 1300 Euronum nec non minimum emeriti laboris commodum; statum eorum, qui immigraverunt (quorum plurimi ex Albania aut Russia oriundi sunt), meliorem efficiendum, beneficia civititatis servanda ac abusum psychotropicorum prohibendum esse affirmat. Eventum bonum rerum oeconomicarum autem tantum fieri posse, si incolae laborantes rerum potirentur.

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]

  1. Marioulas, Julian: Die griechische Linke, in: Birgit Daiber, Cornelia Hildebrandt, Anna Striethorst (Ed.): Von Revolution bis Koalition. Linke Parteien in Europa, Berolini 2010, in interrret: [1].


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!