Rostovia

E Vicipaedia

Insigne Rostoviae

Rostovia, vulgo Rostov (Russice: Ростов), etiam Rostovia Magna (Russice: Ростов Великий, Rostov Velikij), est urbs in regione Iaroslaviensi Russiae, ubi multa monumenta historiae adsunt. Urbs nonnullas officinas habet. Eius statio ferriviarum "Rostovia Iaroslaviensis" (Ростов Ярославский) nominatur. Fere 33.6 milia homines anno 2005 urbem incoluerunt.

Index

[recensere] Historia

Cremlinum Rostoviae

Rostovia est antiqua: annus eius mentionis primae in chronica est 862. Maximi valoris urbs Rutheniae euroborealis fuit. Ad annum 1125, fuit metropolis ducatus, qui in terra (in interamnio Rhae et Occae) saeculis decimotertio decimo exsistebat, et cuius capita dein fuerunt Susdala (ad annum 1157) et Volodimiria. Anno 1207, Rostovia facta est caput ducatus sui iuris. Anno 1238, expugnata est a Mongolo-Tartaris. Anno 1474, ducatus Moscoviensis Rostoviam adiunxit. Anno 1608, urbs destructa est a copiis Poloniae Lituaniaeque (quae invasio hostium fuit ultima in historia Rostoviae).

Annis 15891788, Rostoviae erat sedes metropolitae. Urbs olim fuit valens commercii sedes (saeculis duodevicensimo undevicensimoque mercatus celeber ibi exsistebat), saeculo undevicensimo etiam holitoriae culturae Russicae sedes.

[recensere] Fontes

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam spectant.
Instrumenta personalia