Smolenscum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Смоленск
Vexillum Smolensci Insigne Smolensci
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Smolenscium,[1] Smolsca,[2] Smolska[3]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 863
Res geographicae
Area
 - tota


166,35 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
330 961
1964 incolae/km²
Coordinata 54° 46′ 58″ Sept., 32° 02′ 43″ Ort.
Altitudo 242 m
Situs interretialis: http://www.smoladmin.ru/

Smolenscum,[4] vulgo Smolensk (Russice: Смоленск), ad flumen Danaprim situm, est urbs Russiae, metropolis regionis Smolenscensis. Quasdam officinas, musea, theatra, et multa instituta educationis habet. Smolenscum circiter 331 milia incolarum anno 2014 habuit.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinus (arx) Smolenscensis

Smolenscum est una antiquissimarum urbium Russiae. Annus eius mentionis primae in chronica est 863. Anno 882, dux Helgus (vulgo Oleg) Smolenscum occupavit et inclusit in regnum Ruthenicum, ubi haec urbs erat sedes industriae et commerciae. Ab saeculo XII Smolenscum fuit metropolis ducatus liberi, sed anno 1404 adiunctum est a Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1514 pars regni Moscoviensis factum, fuit castrum maximi valoris in fine occidentali terrae illius. Anno 1611 a Polonia occupatum, Smolenscum anno 1667 a Russia recuperatum est. Temporibus Bellorum Patrii (contra Franciam) et Magni Patrii (contra Germaniam) pugnae notabiles prope hanc urbem acciderunt. Anno 1985 Smolenscum titulum "Urbis-Herois" (Russice Город-герой) accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Smolenscum spectant.