Jump to content

Lingua Ojibwayensis

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Lingua Ojibwayensis
Anishinaabemowin, ᐊᓂᔑᓈᐯᒧᐎᓐ
IPA[ anɪʃɪnaːpeːmowɪn ]
Taxinomia
Locutores56,531 (47,740 in Canada; 8,791 in Civitatibus Foederatis)
Sigla1 oj, 2 oji, 3 oji
Status publicus
Officialis
Privata
LitteraeLitterae Ojibwayenses
ScripturaAlphabetum Latinum, orthographiis variis in Canada et Civitatibus Foederatis Americae; Ojibwe syllabics in Canada; en:Great Lakes Algonquian syllabary in Civitatibus Foederatis
Procuratio
Ecce Americae Septentrionalis pars
Ecce Americae Septentrionalis pars
Loci omnium harum reservations Ojibwayensium necnon urbium, quibus populus Ojibwayensis inest, in America Septentrionali siti

Lingua Ojibwayensis,[1] quae Anishinaabemowin quoque vocatur, est lingua indigena e familia linguistica Algonquiana orta.[2][3] Huic linguae est series dialectorum, quibus sunt et nomina localia et diversa scripturae systemata haud scilicet indigena. Harum dialectorum nulla eminentissima ducitur, neque ullum systema scripturae omnibus illis adhibetur. Illa inter dialectos Ojibwayenses autonomia cum linguisticae politicaeve inter nationes Ojibwayensiter loquentes unitatis absentia connectitur.

Lingua Ojibwayensis in Canada, a partibus australibus et occidentibus Quebeci, per Ontarionem, Manitobam, partes Saskatchewan, usque ad nonnullas communitates in Alberta sitas in usu est;[4][5] et in Civitatibus Foederatis, id est a Michigania per Visconsiniam ad Minnesotam, cum autem communitatibus in Dacota Septentrionali et Montana, necnon tandem gregibus advenarum ad Kansiam et Oclahomam egressorum.[5][6]

Hae dialecti una comprensae Canadae Primarum Nationum secunda lingua (post Cree) in eo, quod ad numerum locutorum spectat, fiunt,[7] et quarta in et Civitatibus Foederatis et Canada post linguas Navajo, Escimaicas, Cree.

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Familia linguarum Algonquiana, cui Ojibwayensis interest, invicem ad familiam Algicam adtinet, aliae cuius linguae sunt Wiyot et Yurok.[2] Ojibwayensis interdum Centralis esse lingua Algonquiana dicitur, una cum Fox, Cree, Menominee, Miami-Illinois, Potawatomi, Shawnee.[2] Terminus geographicus q.e. Algonquianus Centralis commoditatis gratia potius quam propter gregem quendam geneticum adhibetur, neque usus huius termini Centrales declarat linguas artius inter se quam linguis Algonquianis aliis cognatas esse.[8]

Exonyma et endonyma

[recensere | fontem recensere]

Verbum indigenum maxime huic linguae designandae adhibitum est Anishinaabemowin "lingua indigenarum" (ex Anishinaabe "homo nativus," suffixo verbali –mo "lingua quadam loqui," suffixoque –win quo nomen creetur),[9][10] orthographiis pronuntiatibusque inter dialectos differentibus. Non nulli etiam appellatione Ojibwemowin utuntur.[11][12] Linguae nomen in hac dialecto, quam Anglice Severn Ojibwe appellatur, Anihshininiimowin est, quamquam et Anishinaabemowin a locutoribus adgnoscitur.[11] Non nulli qui dialecto Ojibwe Saulteaux loquuntur linguam suam Nakawemowin appellant.[11] Dialectus Ottawa interdum Daawaamwin nominatur,[13] licet nomen generale Nishnaabemwin sit, quod etiam dialecti Jibwemwin (id est linguae Ojibwayensis orientalis) nominandae gratia usurpatur.[14] Alia nomina localia in symbola de dialectis Ojibwayensibus reperies.

Anglice Ojibwe, Ojibwa, Ojibway dicuntur;[15] et Chippewa in Civitatibus Foederatis et australi occidentalique Ontarione adhibetur inter nepotes advenorum Ojibwayensium ex Civitatibus Foederatis ortorum.[16] Francogallice ojibwé maxime, alias odjibwé, saulteux, sauteux, saulteaux dicuntur. Littera d illa in odjibwé sine dubio ut sonus /dʒ/ neque /ʒ/ efficiatur, cum sic consuetudine littera j Francogallice sonetur, in verbum illata est.

De Ojibwayensi et Potawatomi linguis

[recensere | fontem recensere]

Linguae Ojibwayensis et Potawatomi artius inter se cognatae esse quam aliis linguis Algonquianis videri solent,[17] quocirca posse fieri argutum est ut intra linguam Proto-Algonquianam subgrex geneticus ex his linguis constiterit, licet investigationes, quibus opus sit ut subgregis Ojibwe–Potawatomi historia linguistica confirmetur, nondum susceptae sint. Quaedam de familiae Algonquianae subgregibus collocutio conclusit "Ojibwe–Potawatomi aliam explorandam possibilitatem esse."[conv. 1][18] In classificatione sua linguarum Algonquianarum, Goddard (1996) Ojibwa et Potawatomi "Ojibwayan" nomine adnumeravit, sed sine argumentis.[19]

Linguae Centrales in multis consentiunt. Quae plerumque diffusione rerum linguisticarum per mutuationes factà effecta sunt:

Extensae lexicales, phonologicae, fortasse et grammaticae mutuationes—diffusio rerum per linguarum fines—maximas partes videntur egisse in Superorum Lacuum Magnorum linguis specie sua generaliter simili danda, neque potuit fieri ut innovationes communes sat substantiales invenirentur ut constare deberet linguarum Algonquianarum Centralium subgregem genetice separem exstare.[conv. 2][18]

Et hypothesis, secundum qualem geneticus linguarum Ojibwa et Potawatomi subgrex etiam diffusione explicari possit, adiecta est: "Hypotheticus grex Ojibwa–Potawatomi item considerandus est, sine tamen pluribus de dialectis Potawatomi decerni nequit."[conv. 3][20]

De divisionibus geographicis

[recensere | fontem recensere]
Regio ubi Plains Ojibwe, Southwestern Ojibwe (Chippewa), dialectique Algonquinae linguae Ojibwayensis locutores erant ante opes Europaeas.

Communitates Ojibwayenses in Canada sunt ab Quebeco australi et occidentali, per Ontarionem et partes australes Manitobae Saskatchewanque, usque ad nonnullas Albertae communitates; et in Civitatibus Foederatis a Michigania per Visconsiniam ad Minnesotam, cum autem communitatibus in Dacota Septentrionali et Montanae partibus septentrionalibus sitis.[21] Greges Ojibwayenses, immo dialecto Ottawa, fabulantes ad Kansiam et Oclahomam, ubi sunt nonnulla linguae documenta, temporibus historicis demigraverunt.[22] Ojibwayensis et in Columbia Britannica nota est.[23]

Scientia censibus tenta omnibus demonstrat linguae Ojibwayensis varietatibus una comprehensis 56,531 fere locutores esse. Numerus ille e censu anni 2000 Civitatum Foederatarum et censu anni 2006 Canadae extractus est. Omnium locutorum 8791 fere in Civitatibus Foederatis habitant[24] (et 7355 sunt Americani Nativi)[25] atque 47 740 fere in Canada,[7] ita ut illa in eo sit una ex maximis linguis Algicis quod ad numerum locutorum adtinet.[7]

Lingua Canada Civitates Foederatae Omnes locutores Omnis populus ethnicus
Algonquina 2,680[7] 0 2,680 8,266
Oji-Cree 12,600[7] 0 12,600 12,600
Ojibwayensis 24,896[26] 8,355[24] 33,251 219,711
Ottawa 7,564 436[25] 8,000[27] 60,000[27]
Omnes (per civitatem) 47,740 8,791 56,531 300,577
Conferatur pagina principalis: Dialecti Ojibwayenses.

Quoniam dialecti Ojibwayenses partim saltem inter se intellegi possunt, constat id quod Ojibwayensem appellamus ex una lingua consistere, diversis dialectis adornatà; id est, Ojibwayensis est "una lingua ex continuo varietatum dialectalium constans, nam … omnis dialectus saltem partim a vicinorum locutoribus dialectorum intellegi potest."[conv. 4][28] Quantum inter dialectos non adiacentes lingua intellegatur, multum abhorret: nova studia quidem demonstraverunt discrimina gravia esse inter dialectum Ottawa in Ontarione australi et Michigania septentrionali dictam, dialectum Severn Ojibwa in Ontarione septentrionali et Manitoba, dialectumque Algonquinam in Quebeci partibus australibus et occidentibus dictam.[29] Valentine has tres dialectos notat "multa diversa ostendere, quod aetates relativae longinquitatis ab linguae Ojibwayensis varietatibus aliis fuisse innuat."[conv. 5][30] Multae communitates ad diversas dialectos illas adiacentes omina linguisticae inter dialectos trangessionis praebent.[31] Quamquam omnes dialecti commutationes, quae eas distinxerunt, passae sunt, non dubitatur, secundum Valentine, quin omnes pars linguae Ojibwayensis sint.[30] Minima autem illa intellegibilitas mutua inter nonnullas dialectos haud adiacentes Ojibwayensem effecit ut Rhodes et Todd eam "ex nonnullis linguis constare"[conv. 6] scripserint, quam ob rem Ojibwayensis subgrex linguisticus fiat.[32]

Licet nonnihil in dialectis Ojibwayensibus digerendis discrepet, hae saltem dialecti pro certo cognitae sunt, si ex partibus occidentibus ad orientales iter fiat: Ojibwayensis Occidentalis (Saulteaux), Ojibwayensis Australis Occidentalis (Chippewa), Ojibwayensis Septentrionalis Occidentalis, Ojibwayensis Severn (Oji-Cree), Ottawa (Odawa), Ojibwayensis Orientalis, lingua Algonquina. Valentine tres dialectos alias adgnoscit, quas Anglice appellat "Berens Ojibwe" (in partibus septentrionali-occidentalibus Ontarionis, et quam ille ab Ojibwayensi Septentrionali Occidentali distinguit), "North of (Lake) Superior," "Nipissing." Hae duae easdem fere regiones atque Ojibwa Centralis saepiunt, quam ille non adgnoscit.[33]

Analyses duae nuper factae adfinitatem inter Ojibwayenses dialectos tractantes in eo consentiunt, quod multum ab aliis differens dialectus Ottawa subgregi cuidam adsignanda est, dialecti autem Severn Ojibwayensis et Algonquina etiam multum differentes subgregi alio; de his dialectis tamen dissentiunt, quae tenuitius ab aliis abhorrent. Rhodes et Todd intra Ojibwayensem hos subgreges dialectales eminere habent: (a) Ottawa; (b) Severn et Algonquina; (c) subgregem tertium, qui dividatur in (α) subgregem dialectorum Ojibwayensis Septentrionalis Occidentalis et Saulteaux; (β) subgregem dialecti Ojibwayensis Orientalis; et (γ) subgregem dialectorum Ojibwayensis Australis Occidentalis et Ojibwayensis Centralis.[34] Valentine autem dialectos Ojibwayenses in greges divisas tres proposuit: partem septentrionalem ex dialectis Severn Ojibwayensi et Algonquina consistentem; partem australem ex "Odawa, Chippewa, Ojibwayensi Orientali, hac Ojibwayensi regionis Border Lakes inter Minnesotam et Ontarionem [consistentem]; et tertiam, regionem transitionalem inter greges polares illos, in qua rerum mixtio sit septentrionalium et australium."[conv. 7][35]

Lingua franca

[recensere | fontem recensere]
Signum apud Lakehead University et Anglice et Ojibwayensiter descriptum.

Nonnullae dialecti Ojibwayenses linguae francae aut linguae commercialis munere functae sunt in regionibus Magnos Lacus circumiacentibus, praesertim in locutoribus linguarum Algonquianarum aliarum alloquendis.[36] Documenta talem usum referentia saeculis 18 et 19 scripta exsistunt, sed adsumere decet antehac quoque usui fuisse, cum documenta tam antiquitus quam anno 1703 scripta Ojibwayensem subiciant a diversis gregibus a Sinu Sancti Laurentii usque ad Lacum Vinnipegensem, ab Ohio usque ad Sinum Hudson oriundis adhibitam esse.[37]

Lingua commercialis est "lingua usitate communicationis causa inter diversarum lingarum loctures adhibita, etiam si apud neutrum locutorum ea praevaleat," licet "altus huic linguae commerciali bilinguismi gradus" sit.[conv. 8][38]

Saeculi 17 documenta linguam Huronicam, c.n. Wyandot quoque, linguam Iroquesiam, etiam linguae commercialis causa usurpatam esse ostendunt in partibus Lacibus Magnis orientalibus ab locutoribus dialectorum Ojibwayensis Nipissing et Algonquinae, necnon a gregibus aliis in partibus Lacibus Magnis australibus, inter quos ab Winnebago illis et grege alio solummodo nomine "Assistaeronon" noto. Casus politicus gentis Huron per saeculum 18 effectus atque gregum Ojibwayensiter loquentium, puta Ottawa illorum, ascensio, ad Huron quasi linguae francae ruinam adduxerunt.[39]

In regione Sinui Georgiano orientali, dialectus Nipissing lingua commercialis erat. In Paeninsula Michiganensis Inferiore, Paeninsulae Michiganensis Superioris parte orientali, regione inter Lacum Eriarum et Lacum Huronorum, Sinusque Georgiani littore septentrionali, dialectus Ottawa huius linguae generis munere fungebatur. In regione Lacui Superiori australi et Lacui Michigano occidentali, dialectus Ojibwayensis Australis-Occidentalis lingua commercialis erat.[40] Constat bilingualismum inaequalem in regione Magnis Lacibus australi fuisse, ubi locutores linguarum Potawatomi et Menominee, Algonquianarum linguarum, et Ojibwayensiter poterant, neque autem loctures Ojibwayenses linguis illis loquebantur. Bilingualismus Menominee–Ojibwayensis usque in saeculum 20 resedit; Potawatomi–Ojibwayensis usque adhuc.[41]

Documenta e saeculis 18 et 19 accepta loctures linguae Siouanae Ho-Chunk (Winnebago) appellatae praebent Ojibwayensiter locutos esse cum Europaeanos aliosque alloquerentur.[42] Alia documenta legatos rectionis Americanae Sinu Viridi in urbe Visconsiniae ostendunt Ojibwayensiter locutos esse ubi cum hominibus Menominee egissent, et secundum documenta alia "Chippewa, Menominee, Ottawa, Potawatomi, Sac, Fox tribùs Ojibwayensi utebantur in inter tribus communicando."[conv. 9][42] Alias longius ad partes occidentales dictum est lingarum haud Algonquianarum (sicut Ho-Chunk [Winnebago], Iowa, Pawnee) locutores Ojibwayensiter lingua aliena locutos esse.[42]

Broken Oghibbeway

[recensere | fontem recensere]

Commercii pellium aetate, pidgin quoddam Ojibwayense creatum est, Broken Oghibbeway nomine, quo viatores et mercatores in Visconsinia atque Fluminis Mississippiensis vallibus utebantur. De hoc sermone documenta annibus 1820 ab Edwin James, medico naturalistaque, qui et pidgin nominavit, congesta sunt.[43] Hanc linguam legimus esse "linguam vocabulario concluso ex dialecto Ottawa linguae Ojibwayensis extracto, cum autem nonnullis vocabulis ex Fox (Mesquakie), alia regionis lingua Algonquiana, obtentis, necnon reficta deminutaque, sed haud absente, morphologia Ojibwayensi."[conv. 10][42]

James Broken Oghibbeway illud varietati Ojibwayensi in Visconsinia (necnon hoc temporis puncto Minnesota) dictae diversum esse sentiebat. Scripsit enim, "dialectus est a mercatoribus et sanguinis conmixti hominibus adhibita, quando cum gentibus Menomonee et Winnebago, necnon multis hominum Sioux Sax et Fox, colloquuntur."[conv. 11][42]

Quamquam Broken Oghibbeway multa ex intricata morphologia inflectionali, quae Ojibwayensem celebrat, retinet, haec nihilo minus simplicior et structurae variae est, cum detrimento quodam ad transitivitatem adtinente et genus, simplificatione systematis praefixorum personalium in verbis adhibitorum, amissione negativi suffixi in verbis inventi, amissioneque suffixorum inflectionalium quae obiecta grammatica indicant.[44]

Linguae Ojibwayensis in alios sermones opes

[recensere | fontem recensere]

Michif est lingua mixa quae praecipue in linguis Francogallica et Plains Cree incumbit, cui autem est etiam vocabularium Ojibwayense, necnon ponderosa influentia Ojibwayensis ad phonologiam pertinens.[45][46][47] In regione Turtle Mountain in Dacota Septentrionali sita, homines Ojibwayenses solummodo Michif neque Ojibwayensiter loquuntur.[48][49]

Mutuata Ojibwayensia in lingua Menominee, lingua Algonquiana cognata, quoque notata sunt.[50]

"Bungee" appellatur haec dialectus linguae Anglicae in Manitoba a nepotibus "Anglicorum, Scotorum, Orcadensium pellium mercatoribus et uxorum eorum Cree Ojibwayensiumque" usurpata.[conv. 12][51] Scilicet sunt huic dialecto nonnulla e lingua Cree elata. Potest fieri ut nomen q.e. Bungee ab vocabulo Ojibwayensi bangii "paulum," aut pare Cree suo, veniat, sed utrum huic dialecto alia sint Ojibwayensia, hucusque incognotum est.[52]

Conferatur pagina principalis: Phonologia Ojibwayensis.

Omnes dialecti Ojibwayenses consonantes septemdecim consuetudine habent.[53] Plerisque dialectis clusilis glottidalis /ʔ/ his consonantibus interest; dialecti Ojibwayensis Severn atque Algonquina pro ea sono /h/ utuntur. Nonnullae dialecti ambos habent, sed solummodo unum in earum systemate scripturae.[54] Ottawa et Southwestern Ojibwe (Chippewa) phonema /h/ in nonnullis vocabulis sono solito /ʔ/ additum est.[55][56] Quibusdam dialectis phonemata tamquam /f, l, r/, quae aliter non existant, in vocabulis mutuatis insunt.[57]

Consonantes obstruentes in fortes et lenes dividuntur. In quibusdam dialectis, tamquam Ojibwayensi Severn, consonans lenis (/p t k tʃ s ʃ/) sonum /h/ secuta dicenda est ut fortis fiat. Ojibwayensis autem Algonquina inter fortes et lenes voce (voicing) distinguit, ubi fortes sine voce dicuntur, lenes cum voce.[58] In aliis dialectis, consonantes fortes quantitatem (length) maiorem habent quam paria earum lenia, semper sine voce dicuntur, "contente enuntiantur,"[conv. 13] nonnumquam afflantur.[59] In nonnullis orthographiis, puta duplicium vocalium systemate illo, consonantes fortes litteris sine voce dictis scribuntur, quae sunt p, t, k, ch, s, sh.[60]

Consonantes autem lenes (quae videlicet solitam habent quantitatem; voce intervocali dici solent, sine tamen voce ad initium finemve cuiusdam vocabuli; minus "contente" enuntiantur; neque unquam afflantur),[61] in vocalium orthographia duplicium, litteris voce monutis scribuntur, scilicet b, d, g, j, z, zh.[60]

Omnibus Ojibwayensibus dialectis duae sunt consonantes nasales, /m/ et /n/; una labio-velar approximant, quae est /w/; una palatal approximant, quae est /j/; unaque tandem glottidalis, ut supra vidimus, q.e. utrum /ʔ/ an /h/.[62]

Omnibus quoque sunt septem vocales orales. Quantitas vocalica est contrastiva, ergo phonemica. Oportet quantitatem vocalicam systema scripturae phonologicum asgnoscere, cum discrimen inter breves longasque necessarium sit metricis syncopae vocalicae, qua dialecti Ottawa et Orientalis definiuntur, legibus, necnon legibus illis ad accentum adtinentibus.[14] Breves sunt tres, /i a o/; et idem longa, /iː aː oː/, necnon quarta longa illa /eː/ cui par non est brevis. Vocalis brevis /i/ [ɪ] fere dicitur; /a/ [ə]~[ʌ] fere; /o/ [o]~[ʊ] fere. Longa autem /oː/ [uː] fere apud multos locutores dicitur, et /eː/ a multis [ɛː].[63]

Linguae Ojibwayensi sunt nasales quoque vocales, nonnullae e quibus regulis analysi munitis praedici possunt, aliae autem, quae videlicet longae sunt, incerto modo in linguam apparuerunt.[64] Hae aut phonemata sint distincta (underlying phonemes),[3] aut etiam praedici possint, cum ex phonemate /n/ vocalem longam secuto et segment alio, usitate /j/, deductae sint.[65]

Accentus cuiuslibet vocabuli legibus determinatur metricis, ad pedes iambicos quidem adtinentibus. Hoc in pede syllaba brevis longam scilicet antecedit. Pes Ojibwayensis in una saltem, duabus aliter syllabis consistit, neque plure quam una syllaba longa. Structurà pedum metricorum accentus nititur: syllabae longae accentus obfertur, quippe cum gravior brevi pedis parte sit. Usurpatum est, ut syllaba longa antepaenultimi pedis accentum accipiat primum.[66] Syllabae longae, quibus primus accentus non est, saltem accentum secundarium accipiunt.[67] Quibusdam in dialectis, potest fieri, ut vocales breves in vocabuli initio positae amittantur; quod maius est, in Ottawa et Orientali dialectis omnes vocales breves deletae sunt.[68]

De grammatica

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Grammatica Ojibwayensis.

Per dialectos omnia fere grammaticae Ojibwayensis propria communicantur. Polysynthetica est lingua, id est res syntheticas praebet ac multa morphemata vocibus insunt, necnon lingua nuclearis (head-marking language), propterea quod flexionalis in substantiva praesertimque verba facta morphologia multa de vocabuli grammatica fert.

Inter voces sunt nomina, verba, particulae grammaticae, pronomina, praeverba, praenomina. Ordo verborum,? quem Ojibwayensis in phrasibus transitivis praeoptat, verbo initiatur, ut puta VOS et VSO; sed omnes ordines, qui fieri possint, contestati sunt.[69]

Multiplex morphologia flexionalis derivationalisque partes magnas in grammatica Ojibwayensi agit. Flexio substantivorum – et, quod maius est, verborum –, praefixa suffixaque ad vocum themata addendo effecta, multa ad grammaticam adtinentia ostendit, inter quae:

Tertia persona enim in proximam (h.e. maioris momenti tertiam personam) et obviativam (h.e. minus gravem) divisa est.[conv. 14] Nomina aut singularia aut pluralia esse possunt, duaque ad genera pertinere, animans inanimansve. Sunt pronomina, emphasis causa adhibita, velut Latine. Inter inclusivam et exclusivam primam personam pluralem discriminatum est.

Arduissima ex vocum classibus est illa verborum. Quae in tres modos divisa sunt (indicativum; coniunctum,[conv. 15] participiis et dependent clauses adhibitum; imperativumque), aut affirmativa aut negativa esse possunt, secundum tandem personam, numerum, utrum animantia aut inanimantia, proxima aut obviativa sint et subiectum et obiectum, necnon diversa tempora et modos alios (inter quae dubitativum et praeteritum), aliter coniunguntur.

Vocabularium

[recensere | fontem recensere]

De mutuationibus et neologismis

[recensere | fontem recensere]

Quamquam ei sunt nonnulla ab Anglica mutuata (e.g. gaapii "coffeum" ex Anglico coffee) et Francogallica (e.g. mooshwe "mucinnium" ex Francogallico mouchoir,[78] boozhoo "salve" ex bonjour, ni-tii "thea" ex le thé), Ojibwayensis lingarum aliarum mutuationibus generaliter caret. Locutores, horum loco, ex vocabulario iam exsistente nova fingunt. In Minnesota, exempli gratia, vox q.e. bemisemagak "aëroplanum" sibi vult, litterate "res quae volat" (ex bimisemagad "volare"), et ishkode-makakoons "pila electrica" sibi vult, litterate "parva ignis theca" (ex ishkode "ignis" et makak "theca"). Hac dialecto "coffeum" quidem makade-mashkikiwaaboo ("nigra medicina liquida") potius quam gaapii a multis locutoribus appellatur. Haec nova verba per regiones discrepant, interdumque per communitates quidem. In Ontarione boreoccidentali, verbi gratia, "aëroplanum" est ombaasijigan, litterate "res vento sublimata" (ex ombaasin "vento sublimari").

De dialectorum declinatione

[recensere | fontem recensere]

Sicut ulla lingua seu dialectorum series per magnam regionem diffusa, nonnulla Ojibwayensia vocabula, quae fortasse quondam eandem significationem habebant, hodie ad diversas res pertinent. Zhooniyaans (litterate "parva pecunia [i.e. summa pecuniae]," ut ad asses referatur usurpatum), exempli gratia, specialiter 10¢ in Civitatibus Foederatis sibi vult, sed 25¢ in Canada. Desabiwin (litterate "res insidenda") "sedem" seu "pulvinar" in Canada, "sagmam" autem (Anglice saddle) in Civitatibus Foederatis sibi vult.

Voces tamquam eae "pilae electricae" et "coffei" discrimen illud clare ostendunt inter significationem vocis morphematum et significationem omnis vocis cunctam.

Exempla vocabulorum

[recensere | fontem recensere]

Hic infra habes Ojibwayensium exempla vocum communium. Verba Ojibwayensia in tertia persona de more ostenduntur.

Verba animata intransitiva:

onjibaa = venit
izhaa = it
maajaa = discedit
pikade = esurit
mino'endamo = gaudet
zhaaganaashimo = Anglice loquitur
biindige = intus venit
ojibwemo = Ojibwayensiter loquitur
aadizooke = fabulam narrat
wiisini = edit
minikwe = bibit
bimose = ambulat
bangishino = cadit
digoshino = advenit
giiwe = domum it
jiibaakwe = coquit
zagaswe = fumat
nibaa = dormit
giigoonyike = piscatur (lit. piscem facit)
gashkendamo = maeret
bimaadizi = vivit
gaasikanaabaagawe = sitit




Nomina substantiva:
naboob = bulligo
ikwe = mulier
inini = homo
ikwezens = puella
gwiiwizens = puer
mitigo = arbor
asemaa = tabacum
opwaagan = pipa
mandaamin = maizum
miskwi = sanguis
doodooshaaboo = lac
doodoosh = uber
doodooshaaboo-bimide = buturum
omanoominiig = homines Menomonee
giigoonh = piscis
gekek = accipiter
gookookoo'oo = bubo
migizi = Haliaeetus leucocephalus
giniw = Aquila chrysaetos
bemaadizid = homo
bemaadizijig = populus
makizin = mocassin, calceus
wiigiwaam = wigwam, domus

De systematibus scripturae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Systemata scripturae Ojibwayensia.
Centennial Park ᑲᐃᔑᐊᓉᐱᓇᓂᐧᐊᐠ: usus syllabarii Aboriginei Canadensis Ojibwayensiter in Ontarione Canadae.

Non est omnibus Ojibwayensibus dialectis adhibitum systema scripturae.[79] Alphabeta localia scripturam Latinam, immo usitate Anglicam Francogallicamve, aptando formata sunt.[80] Systema scripturae syllabum (syllabic), linguis Anglicae et Francogallicae incognatum, a nonnullis Ojibwayensiter loquentibus in Ontarione septentrionali et Manitoba usui est. Great Lakes Algonquian syllabary illud ex alphabeto Francogallico deductum est, litteraeque suae in syllabas paratae sunt. Praecipue a linguarum Fox, Potawatomi, Winnebago locutoribus usurpatum est, sed indicia usus eius ab Ojibwayensis Southwestern locutoribus exsistunt.[81][82]

Maxime adhibitum et e litteris Latinis consistens systema scripturae systema vocalibus duplicibus est, a Carolo (vulgo Charles) Fiero excogitatum. Licet orthographiae normae absint, hoc systema a doctoribus huius linguae multis usurpatur ob suam usus facilicatem. Multa hoc systemate scripta divulgata sunt, inter quae grammatica,[14] dictionaria,[83][84] textuum collectiones,[85][86][87] grammaticaeque paedagogicae.[88][89] In Ontarione septentrionali et Manitoba, lingua Ojibwayensis praecipue syllabario Aborigineo Canadensi scribitur, syllabario primum ab Iacobo Evans missionario methodistico circa 1840 ad Cree Ojibwayensiterque scribendum excogitato. Hoc systema partim ex Iacobi Devanagari et stenographiae Pitman scientia consistebat.[90]

Systema vocalibus duplicibus

[recensere | fontem recensere]

Huic systemati sunt tres vocales breves, quattor longae, duodevigintique consonantes, quae his litteris Romanis demonstrantur:

a aa b ch d e g ' h i ii j k m n o oo p s sh t w y z zh

Dialectorum soni /h/ aut /ʔ/, quos supra inspeximus, et qui rare in eadem dialecto adhibentur, ‹'› repraesentantur.[91] Hoc systema "vocalibus duplicibus"[conv. 16] appellatur quod longae brevibus ‹a›, ‹i›, ‹o› pares brevi duplicanda scribuntur. Hoc systemate sonus nasalis ‹nh› scribendus habetur. Greges consonantium, quos per hoc systema scribere licet, sunt ‹mb›, ‹nd›, ‹ng›, ‹n'›, ‹nj›, ‹nz›, ‹ns›, ‹nzh›, ‹sk›, ‹shp›, ‹shk›.

Exempla textus analysi munita

[recensere | fontem recensere]

Hic textus, Ojibwayensi Southwestern dialecto scriptus, e quattuor primis lineis fabulae Niizh Ikwewag, scilicet "Duae Mulieres," elatus est, quam fabulam Earl Nyholm primum narravit, et quae in Professoris Brian Donovan Universitatis Bemidji State University pagina interretiali instat.[92]

Wigwam Ojibwayense.
  1. Aabiding gii-ayaawag niizh ikwewag: mindimooyenh, odaanisan bezhig.
  2. Iwidi Chi-achaabaaning akeyaa gii-onjibaawag.
  3. Inashke naa mewinzha gii-aawan, mii eta go imaa sa wiigiwaaming gaa-taawaad igo.
  4. Mii dash iwapii, aabiding igo gii-awi-bagida'waawaad, giigoonyan wii-amwaawaad.

Conversiones Latinae

[recensere | fontem recensere]
  1. Olim duae erant mulieres: anus unaque ex filiabus suis.
  2. Ab his partibus Inger versus veniebant.
  3. Ut vides, hoc iam dudum accidebat; modo in wigwam ibi vivebant.
  4. Illo puncto temporis, retibus piscatum ierunt; pisces edere in animo habebant.
Aabiding gii-ayaawag niizh ikwewag: mindimooyenh, odaanisan bezhig.
aabiding gii- ayaa -wag niizh ikwe -wag mindimooyenh, o- daanis -an bezhig.
olim PRAETERITVM- in quodam loco inesse -3PL duo/ae mulier -3PL anus, 3SG.POSS- filia -OBV unus/a/um.
Olim in quodam loco erant duae mulieres: anus, filia sua una.
Iwidi Chi-achaabaaning akeyaa gii-onjibaawag.
iwidi chi- achaabaan -ing akeyaa gii- onjibaa -wag.
istoc magnus/um/a- nervus (arcûs) -LOC hac via PRAETERITVM- venire ab -3PL.
Istoc Inger versus
(lit: [Amnem] Magni Nervi versus)
hac via ab his partibus venerunt.
Inashke naa mewinzha gii-aawan, mii eta go imaa sa wiigiwaaming gaa-taawaad igo.
inashke naa mewinzha gii- aawan mii eta go imaa sa wiigiwaam -ing gaa- daa -waad igo.
vide nunc iam dudum PRAETERITVM- esse sic solummodo EMPH ibi EMPH wigwam -LOC PRAETERITVM.CONI- vivere -3PL.CONJ EMPH.
Vide nunc iam dudum sic erat, solummodo ibi sic in wigwam vivebant illo temporis puncto.
Mii dash iwapii, aabiding igo gii-awi-bagida'waawaad, giigoonyan wii-amwaawaad.
mii dash iw- -apii aabiding igo gii- awi- bagida'waa -waad, giigoonh -yan wii- amw -aawaad.
Ita est ut CONTR quod- -olim olim EMPH PRAETERITVM- ire- rete piscari -3PL.CONI piscis -OBV DESD- edere -3PL/OBV.CONI
Et tunc tunc, olim illo puncto temporis quo ierunt et rete piscatae sunt pisces illi quos esurae erant illos

Abbreviationes:

3 tertia persona
SG singularis
PL pluralis
POSS possessivum
OBV obviativum
LOC locativum
EMPH particula emphatica
CONJ conjunct order
CONTR contrastive particle
DESD desiderative

Illustri huius linguae locutores

[recensere | fontem recensere]
  • Fredericus Baraga, saeculi 19 episcopus missionarius, qui A theoretical and practical grammar of the Otchipwe language[93] scripsit
  • Jim Clark (senior, fabulator)
  • Georgius Copway (dux, missionarius, scriptor, legatus culturalis)
  • Basil H. Johnston (instructor, curator, scriptor, legatus culturalis)
  • Petrus Jones (missionarius, magister sacrorum, dux)
  • Maude Kegg (fabulator, artifex, legatus culturalis)
  • Caroline Helen Roy Fuhst (instructrix, scriptrix, cantrix)
  • Howard Kimewon (instructor, scriptor)
  • Patricia Ningewance Nadeau (instructrix, scriptrix, editrix)
  • Margaret Noori (instructrix, scriptrix)
  • Jim Northrup (scriptor)
  • Anton Treuer (instructor, scriptor)
  • Tom Vollom (doctor "high school," scripsit Ojibwemowin Series 1 and 2)
  1. Linguae Latinae re vera non est huic linguae nomen; biologi autem adiectivo quod est ojibwayensis (exempli gratia Elatine ojibwayensis) utuntur. Linguis Anglica et Francogallica praecipue Ojibwe et ojibwé, sed etiam Ojibwa, Ojibway, odjibwé, Chippewa, saulteux, sauteux, saulteaux appellatur; ut plura de linguae nominibus legas, vide Exonyma et endonyma.
  2. 2.0 2.1 2.2 Goddard, Ives, 1979.
  3. 3.0 3.1 Leonard Bloomfield 1958.
  4. Valentine 1994:6.
  5. 5.0 5.1 Nichols 1980:1–2.
  6. Rhodes et Todd 1981.
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 Statistics Canada 2006.
  8. Goddard, Ives, 1978; Goddard, Ives, 1979.
  9. Valentine, J. Randolph, 1994, p. 1.
  10. Nichols, John et Earl Nyholm, 1995, p. 10.
  11. 11.0 11.1 11.2 Valentine, J. Randolph, 1994, p. 1, Fn. 2.
  12. Nichols, John et Earl Nyholm, p. 105.
  13. Baraga, Frederic, 1878, p. 336.
  14. 14.0 14.1 14.2 Valentine, J. Randolph, 2001.
  15. Valentine, J. Randolph, 1994, p. 2.
  16. Valentine, J. Randolph, 1994, pp. 3-4.
  17. Goddard 1978: 585-586; Valentine 1994: 100-102.
  18. 18.0 18.1 Goddard 1979: 95.
  19. Goddard 1996: 4.
  20. Goddard, Ives, 1979, pp. 95-96.
  21. Rhodes et Todd 1981: 54, Fig. 2.
  22. Feest et Feest 1978; Dawes 1982.
  23. Nichols 1980: 1-2.
  24. 24.0 24.1 U.S. English Foundation: Ojibwa.
  25. 25.0 25.1 http://www.census.gov/prod/cen2000/phc-5-pt1.pdf U.S. Census Bureau, 2000 Census of Population and Housing,Characteristics of American Indians and Alaska Natives by Tribe and Language: 2000. PHC-5. Washington, DC, 2003.
  26. 2006 Canadian Census reported 32,460 total Ojibwe–Ottawa speakers less derived Ottawa of 7,564.
  27. 27.0 27.1 Gordon, Raymond, 2005. Vide eandem rem in interrete: Commentatio Ethnologue illius de dialecto Ottawa. Nexus die 12 Novembris 2009 confirmatus.
  28. Rhodes et Todd 1981: 52.
  29. Valentine, J. Randolph, 1994.
  30. 30.0 30.1 Valentine 1994: 43-44.
  31. Valentine 1994: 42-43.
  32. Rhodes 1981: 52.
  33. Valentine 1994: 456.
  34. Rhodes et Todd 1981: 61, Fig. 5.
  35. Valentine 1994: 39.
  36. Rhodes 1982: 2.
  37. Bakker et Grant 1996: 1117.
  38. Rhodes 1982: 1.
  39. Bakker, Peter and Anthony Grant, 1996, p. 1116.
  40. Rhodes 1982.
  41. Rhodes 1982: 3-4.
  42. 42.0 42.1 42.2 42.3 42.4 Nichols, John, 1995, p. 1.
  43. Nichols 1995: 1-2.
  44. Nichols, John, 1995, pp. 17-18.
  45. Rhodes, Richard, 1976.
  46. Bakker, Peter, 1991.
  47. Bakker, Peter, 1996, pp. 264-270.
  48. Rhodes, 1976.
  49. Laverdure, Patline and Ida Rose Allard, 1983.
  50. Bloomfield, Leonard, 1962.
  51. Blain, Eleanor, 1987, 7.
  52. Blain, Eleanor, 1987.
  53. Vide e.g. Nichols 1981: 6 ut de Southwestern Ojibwe legas.
  54. Valentine 1994: 124-125.
  55. Rhodes, Richard, 1985, p. xlvi.
  56. Nichols et Nyholm 1995: xxvi.
  57. Rhodes 1985: xli.
  58. Valentine 1994: 123-124.
  59. Bloomfield 1958: 8; Rhodes 1985: xliv, xlvii, xlix, l, li.
  60. 60.0 60.1 Ut de Ojibwayensi Southwestern legas, vide Nichols et Nyholm 1995; ut de Ottawa, vide Rhodes 1985.
  61. Bloomfield, Leonard, 1958, p. 8.
  62. Ut de Ojibwayensi Southwestern legas, vide Nichols, John, 1981; ut de Ottawa, vide Valentine, J. Randolph, 2001.
  63. Vide e.g.: Rhodes, Richard, 1985, ut de dialecto Ottawa legas; Nichols, John et Earl Nyholm, 1995, ut de dialecto Southwestern Ojibwayensi.
  64. Nichols, John, 1980, pp. 6-7.
  65. Piggott, Glyne, 1981.
  66. Ut de hac lege in dialecto Ottawa adhibita legas, vide Valentine 2001: 54.
  67. Valentine 2001: 53.
  68. Valentine 2001: 51-55.
  69. Valentine, J. Randolph, 2001, pp. 934-935.
  70. Valentine, J. Randolph, 2001, p. 114.
  71. Valentine, J. Randolph, 2001, capita 5-8; pp. 62-72.
  72. Valentine, J. Randolph, 2001, p. 178.
  73. Valentine, J. Randolph, 2001, pp. 759-782.
  74. Valentine, J. Randolph, 2001, p. 759.
  75. Valentine, J. Randolph, 2001, pp. 830-837.
  76. Valentine 2001: 837-856.
  77. Valentine 2001: 623-643.
  78. O'Meara, John. "Words Borrowed From English/French Into Ojibwe"  (Anglice)
  79. Ningewance, Patricia, 1999.
  80. Walker 1996.
  81. Walker 1996: 168-172.
  82. Smith 1932: 335.
  83. Nichols, John, 1995.
  84. Rhodes, Richard, 1985.
  85. Valentine, J. Randolph, 1998.
  86. Kegg, Maude, 1991.
  87. Nichols, John et Leonard Bloomfield, eds., 1991.
  88. Vollom, Judith et Thomas M. Vollom, 1994.
  89. Ningewance, Patricia, 1993.
  90. Nichols, John, 1996.
  91. Ut de Southwestern Ojibwayensi, quae /ʔ/ (‹'› scriptum) sed non /h/ habet, vide Nichols, John, 1981.
  92. Hic fabulam habes cunctam et explicationibus grammaticis munitam: https://web.archive.org/web/20080704074256/http://cal.bemidjistate.edu/english/donovan/Two_Women.html
  93. Qui hic legi potest: http://books.google.com/books?id=13JdGipTtI0C&dq=baraga&pg=PR4#v=onepage&q=&f=false

Citationes Latine conversae

[recensere | fontem recensere]
  1. "Ojibwe–Potawatomi is another possibility that awaits investigation."
  2. "Extensive lexical, phonological, and perhaps grammatical borrowing—the diffusion of elements and features across language boundaries—appears to have been the major factor in giving the languages in the area of the Upper Great Lakes their generally similar cast, and it has not been possible to find any shared innovations substantial enough to require the postulation of a genetically distinct Central Algonquian subgroup."
  3. "The putative Ojibwa–Potawatomi subgroup is similarly open to question, but cannot be evaluated without more information on Potawatomi dialects."
  4. "…conventionally regarded as a single language consisting of a continuum of dialectal varieties since … every dialect is at least partly intelligible to the speakers of the neighboring dialects."
  5. "… show many distinct features, which suggest periods of relative isolation from other varieties of Ojibwe."
  6. "could be said to consist of several languages."
  7. "Odawa, Chippewa, Eastern Ojibwe, the Ojibwe of the Border Lakes region between Minnesota and Ontario, and Saulteaux; and third, a transitional zone between these two polar groups, in which there is a mixture of northern and southern features."
  8. "trade language"; ""a language customarily used for communication between speakers of different languages, even though it may be that neither speaker has the trade language as his dominant language"; "there is a relatively high degree of bilingualism involving the trade language."
  9. "the Chippewa, Menominee, Ottawa, Potawatomi, Sac, and Fox tribes used Ojibwe in intertribal communication"
  10. "a language with a restricted vocabulary drawn from the Ottawa dialect of Ojibwe with a few words from Fox (Mesquakie), another Algonquian language of the region, and restructured and reduced, but not absent, Ojibwe morphology."
  11. "is of the dialect used by the traders and the people of mixed blood in speaking with the Menomonies and Winnebagoes also many of the Sioux Saxes and Foxes."
  12. [descendents of] "English, Scottish, and Orkney fur traders and their Cree or Saulteaux wives"
  13. "vigorously articulated"
  14. "proximate; obviative"
  15. "conjunct"
  16. "Double Vowel System"

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bakker, Peter. 1991. "The Ojibwa element in Michif." W. Cowan, ed., Papers of the twenty-second Algonquian conference, 11-20. Ottavae: Carleton University. Formula:ISSN
  • Bakker, Peter. 1996. A language of our own: The genesis of Michif, the mixed Cree-French language of the Canadian Métis. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-509711-4.
  • Bakker, Peter and Anthony Grant. 1996. "Interethnic communication in Canada, Alaska and adjacent areas." Stephen A. Wurm, Peter Muhlhausler, Darrell T. Tyron, eds., Atlas of Languages of Intercultural Communication in the Pacific, Asia, and the Americas, 1107-1170. Berolini: Mouton de Gruyter. ISBN 978-3-11-013417-9.
  • Bloomfield, Leonard. 1958. Eastern Ojibwa: Grammatical sketch, texts and word list. Ann Arbor: University of Michigan Press.
  • Bloomfield, Leonard. 1962. The Menomini language. New Haven: Yale University Press.
  • [Dawes, Charles E.] 1982. Dictionary English-Ottawa Ottawa-English. Nihil editoris datum.
  • Canada. Statistics Canada 2006 Retrieved on March 31, 2009.
  • Feest, Johanna, and Christian Feest. 1978. "Ottawa." Bruce Trigger, ed., The Handbook of North American Indians, Volume 15. Northeast, 772-786. Vasingtoniae, D.C.: The Smithsonian Institution.
  • Goddard, Ives. 1978. "Central Algonquian Languages." Bruce Trigger, ed., Handbook of North American Indians, Volume 15, Northeast, 583-587. Vasingtoniae: Smithsonian Institution.
  • Goddard, Ives. 1979. "Comparative Algonquian." Lyle Campbell and Marianne Mithun, eds, The languages of Native America, 70-132. Austinopoli: University of Texas Press.
  • Goddard, Ives. 1996. "Introduction." Ives Goddard, ed., The Handbook of North American Indians, Volume 17. Languages, 1-16. Vasingtoniae, D.C.: The Smithsonian Institution.
  • Gordon Jr., Raymond. 2005. Ethnologue: Languages of the World, 15th edition. Ethnologue entry for Ojibwe. Retrieved March 31, 2009. Dallas: SIL International. ISBN 978-1-55671-159-6.
  • Kegg, Maude. 1991. Edited and transcribed by John D. Nichols. Portage Lake: Memories of an Ojibwe Childhood. Edmundopoli: University of Alberta Press. ISBN 0-8166-2415-1.
  • Laverdure, Patline and Ida Rose Allard. 1983. The Michif dictionary: Turtle Mountain Chippewa Cree. Vinnipegae, MB: Pemmican Publications. ISBN 0-919143-35-0.
  • Nichols, John. 1980. Ojibwe morphology. PhD dissertatio, Universitas Harvardiana.
  • Nichols, John. 1995. "The Ojibwe verb in "Broken Oghibbeway." Amsterdam Creole Studies 12: 1-18.
  • Nichols, John. 1996. "The Cree syllabary." Peter Daniels and William Bright, eds. The world’s writing systems, 599-611. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-507993-0.
  • Nichols, John D. and Leonard Bloomfield, eds. 1991. The dog’s children. Anishinaabe texts told by Angeline Williams. Vinnipegae: Publications of the Algonquian Text Society, Universitas Manitobensis. ISBN 0-88755-148-3.
  • Nichols, John and Earl Nyholm. 1995. A concise dictionary of Minnesota Ojibwe. St. Paul: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-2427-5.
  • Ningewance, Patricia. 1993. Survival Ojibwe. Vinnipegae: Mazinaate Press. ISBN 0-9697826-0-8.
  • Ningewance, Patricia. 1999. Naasaab izhi-anishinaabebii'igeng: Conference report. A conference to find a common Anishinaabemowin writing system. Toronti: Queen's Printer for Ontario. ISBN 0-7778-8695-2.
  • Ningewance, Patricia. 2004. Talking Gookom's language: Learning Ojibwe. Lac Seul, ON: Mazinaate Press. ISBN 978-0-9697826-3-6
  • Piggott, Glyne L. 1980. Aspects of Odawa morphophonemics. Novi Eboraci: Garland. (Editio provulgata dissertationis PhD, Universitas Torontonensis, 1974) ISBN 0-8240-4557-2.
  • Rhodes, Richard. 1976. "A preliminary report on the dialects of Eastern Ojibwa – Odawa." W. Cowan, ed., Papers of the seventh Algonquian conference, 129-156. Ottavae: Carleton University.
  • Rhodes, Richard. 1982. "Algonquian trade languages." William Cowan, ed., Papers of the thirteenth Algonquian conference, 1-10. Ottavae: Carleton University. ISBN 0-7709-0123-9.
  • Rhodes, Richard A. 1985. Eastern Ojibwa-Chippewa-Ottawa Dictionary. Berolini: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-013749-6
  • Rhodes, Richard and Evelyn Todd. 1981. "Subarctic Algonquian languages." June Helm, ed., The Handbook of North American Indians, Volume 6. Subarctic, 52-66. Vasingtoniae, D.C.: The Smithsonian Institution.
  • Smith, Huron H. 1932. "Ethnobotany of the Ojibwe Indians." Bulletin of the Public Museum of Milwaukee 4:327-525.
  • Todd, Evelyn. 1970. A grammar of the Ojibwa language: The Severn dialect. PhD dissertatio, University of North Carolina, Chapel Hill.
  • U.S. Census Bureau. 2000. 2000 Census of Population and Housing. Characteristics of American Indians and Alaska Natives by Tribe and Language: 2000
  • Valentine, J. Randolph. 1994. Ojibwe dialect relationships. PhD dissertatio, University of Texas, Austinopoli.
  • Valentine, J. Randolph. 1998. Weshki-bimaadzijig ji-noondmowaad. ‘That the young might hear’: The stories of Andrew Medler as recorded by Leonard Bloomfield. London, ON: The Centre for Teaching and Research of Canadian Native Languages, University of Western Ontario. ISBN 0-7714-2091-9.
  • Valentine, J. Randolph. 2001. Nishnaabemwin Reference Grammar. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 0-8020-4870-6.
  • Vollom, Judith L. and Thomas M. Vollom. 1994. Ojibwemowin. Series 1. Second Edition. Ramsey, Minnesota: Ojibwe Language Publishing.
  • Walker, Willard. 1996. "Native writing systems." Ives Goddard, ed., The Handbook of North American Indians, Volume 17. Languages, 158-184. Vasingtoniae, D.C.: The Smithsonian Institution. ISBN 0-16-048774-9.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]