Linguae Algonquianae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linguae Algonquianae
Situs: America Septentrionalis
Status: grex linguarum Algicarum, a nonnullis sub familia Amerinda adsumptarum
Divisiones:
ISO 639-2: alg
Situs linguarum Algonquianarum ante adventum Europaeorum

Situs linguarum Algonquianarum ante adventum Europaeorum

Vocabulum mulier in linguis Algonquianis.

Linguae Algonquianae[1] sunt subfamilia linguarum indigenarum Americae quae plurima comprehendit linguarum familiae Algicae.[2] Nomen huius familia linguarum distinguitur a nomine Algonquiniana, dialecti orthographice similis Ojibwe (Chippewa), senius membrum familiae Algonquianae. Nomen "Algonquin-" deduci subicitur ab elakómkwik (IPA [ɛlæˈɡomoɡwik]), verbo Maliseet, 'ei sunt nostri cognati/socii' significanti.[3] Variae linguae Algonquianae, sicut multae linguae Iroquoianae hostium hereditariorum populorum Algonquianorum, iam exstinctae sunt.

Homines qui linguis Algonquianis loquuntur regiones habitant ab ora orientali Americae Septentrionalis ad Montes Saxosos. Protoalgonquiana, protolingua ex qua omnes familiae linguae deducuntur, abhinc annorum 2500 ad 3000 in usu fuit (Goddard 1978:587). De territorio autem ubi haec lingua primum in usu fuit academici dissentiunt.

Divisiones familiae[recensere | fontem recensere]

Haec subfamilia, cui sunt circa triginta linguae, dividitur in tres greges per geographiam: Planities, Media, et Algonquiana Orientalis. Solum Algonquiana Orientalis subgregem vere geneticum constitit (Mithun 1999:328, 333-335). Linguae infra prescribuntur, secundum classificationes Goddard (1996) et Mithun (1999). Linguae exstinctae notantur.

Planities
1. Blackfoot
Arapahoana (linguas Nawathinehena† et Besawunena† comprehendens)
2. Arapaho propria
3. Gros Ventre
4. Cheyenne (Šahíyena)
Mediae
5. Cree–Montagnais–Naskapi
6. Menominee
Ojibwe–Potawatomi
7. Ojibwe (Očipwe˙)
8. Potawatomi
9. Sauk–Fox–Kickapoo
10. Shawnee (Ša˙wano˙ki)
11. Miami–Illinoesia
Orientales
12. Mi'kmaq
Abenaki
13. Abenaki Occidentalis
14. Abenaki Orientalis
15. Malecite–Passamaquoddy
16. Massachusett †?
17. Narragansett
18. Mohegan–Pequttôog
19. Quiripi-Naugatuck-Unquachog
20. Mahican
Delawareanae
21. Munsee
22. Unami
23. Nanticoke–Piscataway
24. Algonquiana Carolinensis
25. Powhatan
26. Etchemin † (incerta; vide Linguae Algonquianae Orientales)
27. Loup A † (probabiliter Nipmuck; incerta; vide Linguae Algonquianae Orientales)
28. Loup B † (incerta; vide Linguae Algonquianae Orientales)
29. Shinnecock † (incerta)

Subgreges[recensere | fontem recensere]

Algonquiana Orientalis est vera subgrex geneticus. Greges "Algonquianus Planitiei" et "Algonquiana Media" non sunt greges genetici, sed potius greges regionales; qui autem saepe communes proprietates linguisticas habent, sed haec partitio contactui linguarum attribuitur (Goddard 1994:187). Paulus Proulx arguit hunc iudicium usitatum esse falsum (Proulx 2003), et Algonquianam Mediam (in qua Algonquianas Planitierum linguas ponit) esse subgregem geneticum, Algonquiana Orientali in nonnullis subgregibus variis consistente. Haec autem classificatio comprobationem aliorum linguarum Algonquianarum peritorum non accepit (Goddard 1994:199). Potius, schema subgregum latissime acceptum est schema ab Ives Goddard (1994) propositum. Nucleus huius propositi est quod Proto-Algonquiana inter homines occidentales orta est, fortasse in regione Planitiei Idahi et Oregoniae vel finium Montanae prope Montes Saxosos et Magnas Planities, et tum ad orientem movit, subgreges amittens cum homines migrarent. Per hanc scaenam, Blackfoot fuit prima linguae quae discessit, quod suum statum diversissimae linguae ex linguis Algonquianis bene confirmat. Ab occidente ad orientem, ramificationes subsequentes fuerunt: Arapaho-Gros Ventre, Cree-Montagnais, Menominee, Cheyenne; tum nucleares Magnorum Lacuum linguae: (Ojibwe–Potawatomi, Shawnee, Sauk–Fox–Kickapoo, Miami–Illinois); et ad ultimum, Algonquiana Proto-Orientalis.

Haec reconstructio historica cum observatis declinationis intra familiam gradibus optime congruit, ubi linguae declinatissimae in regionibus occidentalissimis inveniuntur (quia eae ex ramificationibus primis per migrationem ad orientem constant), et subgreges humilissimi in regionibus orientalissimis (Algonquiana Orientalis et fortasse Media Nuclearis) inveniuntur. Goddard etiam indicat esse clara contact'us praehistorici indicia inter Algonquianam Orientalem et Cree-Montagnais, atque inter Cheyenne et Arapaho-Gros Ventre. Diu fuit amplus usus mutuus inter Cree et Ojibwe (Goddard 1994).

Nonnulli eruditi subicierunt linguas Magnorum Lacuum Orientales—regio quam Goddard Mediam Nuclearem appellavit (e.g., Ojibwe–Potawatomi, Shawnee, Sauk–Fox–Kickapoo, et Miami-Illinois, sed non Cree–Montagnais et Menominee)—etiam fortasse esse suum gregem geneticum intra Algonquianam. Inter se partiunt certas innovationes lexicas et phonologicas quae linguistas fascinant. Haec autem doctrina non iam omnino exposita est, et mera coniectura iam putatur.

Algonquiana aliquando habetur Beothuk Newfoundland comprehendisse, linguas exstinctas quarum loquentes geographice prope loquentes Algonquianae habitaverunt et DNA cum populo Mi'kmaq communiter habent, qui Algonquiana utuntur (Goddard 1979:106-107) (Kuch et al. 2007). Indicia autem linguistica sunt rara et male conscripta, et non versimile est indicia nexuum quibus confidere possumus inveni posse (Mithun 1999:368).

Proprietates grammaticae[recensere | fontem recensere]

Familia linguarum Algonquianarum morphologia polysynthetica et multiplice verborum systemate innotuit (Pentland 2006:163). Adfirmationes quae multa verba Latina dici requirunt singulo verbo exprimi possunt. Exemplum: (Menominee) paehtāwāēwesew "A potestatibus superioribus auditur" (paeht 'audire' + āwāē 'spiritus' + wese passivizer + w subiectum personae tertiae) vel (Cree Planitiei) kāstāhikoyahk 'terrorem nobis inicit'. Hae linguae a Leonardus Bloomfield, Ivone Goddard, et aliis late investigatae sunt.

Verba mutuata[recensere | fontem recensere]

Linguae Algonquianae, quia fuerunt nonnullae ex primis linguis cum in quas Europaei in America Septentrionali inciderunt, haec familia linguarum multa verba Anglicae dedit. Multis Civitatum Foederatarum civitatibus orientalibus et medii occidentali sunt nomina originis Algonquianae, inter quas Massachusetta, Connecticuta, Illinoesia, Michigania, et Visconsinia. Similiter multis urbibus: Milwaukee, Sicagum, et al. Ottava, caput Canadiensis, ex populo Odawa, natione Algonquiana, appellatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Algonquian". Dictionary.com .
  3. Campbell 1997:401, notae 133, 136; Bright 2004:32.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bloomfield, Leonard. 1946. Algonquian. In Linguistic Structures of Native America, ed. Harry Hoijer. Viking Fund Publications in Anthropology, 6. Novi Eboraci: Viking Fund.
  • Bright, William. 2004. Native American Place Names of the United States. Norman: University of Oklahoma Press.
  • Cappel, Constance 2006. Odawa Language and Legends: Andrew J. Blackbird and Raymond Kiogima. Bloomington Indianae: Xlibris.
  • Campbell, Lyle. 1997. American Indian Languages: The Historical Linguistics of Native America. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195094271.
  • Goddard, Ives. 1978. Northeast. In Central Algonquian Languages, ed. Bruce G. Trigger. Handbook of North American Indians, ed. William C. Sturtevant, 15:583–587. Vasingtoniae: Smithsonian Institution. ISBN 9780160045752.
  • Goddard, Ives. 1979. Comparative Algonquian. In The Languages of Native North America: Historical and Comparative Assessment, ed. Lyle Campbell et Marianne Mithun, 70–132. Austin: University of Texas Press.
  • Goddard, Ives. 1994. The West-to-East Cline in Algonquian Dialectology. In Papers of the 25th Algonquian Conference, ed. William Cowan, 187–211. Ottawa: Carleton University.
  • Goddard, Ives. 1996. Introduction. In "Languages," ed Ives Goddard. The Handbook of North American Indians, ed. William Sturtevant, 17. Vasingtoniae: Smithsonian Institution.
  • Kuch, Melanie. 2007. A Preliminary Analysis of the DNA and Diet of the Extinct Beothuk: A Systematic Approach to Ancient Human DNA. American Journal of Physical Anthropology 132:594–604. DOI 10.1002/ajpa.20536.
  • Mithun, Marianne. 1999. The languages of Native North America. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521232287, ISBN 052129875X.
  • Moondancer, et Strong Woman. 2007. A Cultural History of the Native Peoples of Southern New England: Voices from Past and Present. Boulder Colorati: Bauu Press. ISBN 097213493X.