Lacus Superior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lacus Superior est unus Lacuum Magnorum in Michigania, Minnesota, Ontario, et Visconsinia sitorum. Lacus est maximus ex Magnis Lacubus.

Lacus Superior (Caeruleus Berolinus pictus) et ceteri Lacus Magni

Pactio Magnorum Lacuum[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembre 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Superiorem spectant.
Americae Septentrionalis Lacus Magni
Lacus Superior | Michiganus Lacus | Lacus Huronorum | Lacus Eriarum | Andiatrocus lacus