Lacus Eriarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Eriarum (caeruleo berolino pictus) et alii Lacus Magni

Lacus Eriarum?[1][2] (Francice: Lac Érié) area superficiali est quartus lacus ex quinque Lacubus Magnis in America Septentrionali et tredecimus lacus in orbe terrarum.[3] Lacus volumine aquae est australissimus, humilissimus, minimusque Magnorum Lacuum.[4][5] Finitur ad septentriones ab Ontarione provincia Canadiensi, ad meridiem ab Ohio, Pennsilvania, et Novo Eboraco, civitatibus Civitatum Foederatarum, et ad occidentem a civitate Michigania.

Lacus Eriarum ex satellite anno 2007 visus. Photographema ex NASA.

Lacus ex tribu Eria[1] Indianorum Americanorum qui secundum eius litus meridianum olim habitabant.[4] Effluvum ex lacu vim hydroelectricam Canadae Civitatibusque Foederatis praebet cum ingentes apud Aquas Cadentis Niagarenses[1] turbinas? verset.[6]

Chad Fraser, scriptor Canadiensis, in libro Lake Erie Stories, regionem verbis exsequitur "refugium apricissimum, paene tropicum".[7] Margareta Atwood, scriptor mythistoriarum et poeta, lacum sic describit: "Magnus, planus, pulcher, rabiebus inexspectatis obnoxius, locis languidis praeditus—sicut oculi Roberti Mitchum."[8]

Pactio Magnorum Lacuum[recensere | fontem recensere]

Lacus Eriarum hieme visus

Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembre 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Maximae urbes secundum litus lacus sitae sunt

Despectus panoramicus in Lacum Eriarum ex Litore 7 (Waterworks Beach) in Vivario Civitatis Presque Isle (Presque Isle State Park) in Comitatu Erie Pennsilvaniae

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. United States Geological Survey Hydrological Unit Code: 04-12-02-00.
  3. Large Lakes of the World (Magni Orbis Terrarum Lacus), apud Factmonster.com.
  4. 4.0 4.1 Lake Erie – Facts and Figures, Great Lakes Information Network.
  5. Erie, Lake, Factmonster.com.
  6. "From Honeymoon City to Hydro City". CBC Digital Archives. Aug. 25, 1957 
  7. The Windsor Star (November 24, 2008). "Author's imagination stoked by Lake Erie tales". Canada.com 
  8. Margaret Atwood (Jan 19 2008). "On Lake Erie's demise". The Star 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Assel, R. A. 1983. Lake Erie regional ice cover analysis: preliminary results. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 48. Ann Arbor, MI: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.
  • Saylor, J. H., et G. S. Miller. 1983. Investigation of the currents and density structure of Lake Erie. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 49. Ann Arbor, MI: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Eriarum spectant.
Americae Septentrionalis Lacus Magni
Lacus Superior | Michiganus Lacus | Lacus Huronorum | Lacus Eriarum | Andiatrocus lacus
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!