Bubo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bengalese Eagle Owl.jpg

Classis : Aves 
Subclassis : Neornithes 
Infraclassis : Neognathae 
Superordo : Neoaves 
Ordo : Strigiformes 
Familia : Strigidae 
Genus : Bubo 
Duméril, 1805[1][2]
   
Palaeontologia

A Pliocaeno posteriori adhuc
Subdivisiones: Species
Inter 12 et 24, vide textum
Synonyma
Huhua

Nyctea Stephens, 1826

Ophthalmomegas Dejaut, 1911[3]

Bubo est genus avium nocturnarum familiae Strigidarum, inter 12 et 24 species continens, nam classificatio etiamnunc disputatur.

Gaius Plinius Secundus haec de bubonibus avibusque similibus scripsit:[4]

Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae,[5] bubo, ululae.[6] omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio Histro L. Pedanio cos.,[7] propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.

Species quae exstant[recensere | fontem recensere]

Hae species saepe in Bubone ponuntur:

Quibus ab aliis biologicis addendae sunt Ketupae et Scotopeliae:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Melville, RV & JDD Smith, ed. (1987). Official Lists and Indexes of Names and Works in Zoology. ICZN. p. 58 
  2. Gregory, SSMS (2010). "The two 'editions' of Dumeril's Zoologie analytique, and the potential confusion caused by Froriep's translation Analytische Zoologie.". Zoological Bibliography 1 (1): 6–8 
  3. Fortasse synonymum iunius Ketupae, si hoc genus habetur: Pavia (1999), Mlíkovský (2002, 2003).
  4. Naturalis historia, 10.34.1.
  5. Athene noctua vel Asio flammeus?
  6. Strix aluco?
  7. Anno 43?