Disputatio:Lingua Ojibwayensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina honorata Lingua Ojibwayensis fuit pagina mensis Februarii 2016.

Nomen[fontem recensere]

Nonne declinandi causa melior sit forma "Lingua Ojibwa"? Neander (disputatio) 19:36, 27 Augusti 2012 (UTC)

Mm, ita, nomen quoddam quo Latine uterer invenire in animo habebam, sed non nunc. Commentatio Anglica e qua textum converto ita mirum in modum et nomine Ojibwe et Ojibwa diversis in locis utitur, ut nesciam an quaedam inter verba differentia sit, neque sat de puncto illo cognovi quam ut affirmanter agendi modum constituam. Plura mihi legenda atque discenda sunt. Hoc autem temporis puncto id me sentire scio, quod verbo linguae Latinae tam alieno quam ojibwa quasi declinabili uti aliquantum inconcinnum mihi videtur. Est etiam verbum Anishinaabemowin, quod fortasse melius sit, namque illo verbo gens Ojibwe ad linguam suam nominandam utitur. Ad fontes! Adiectivum q.e. Anishinaabemowinus facile fingeretur, cui est saltem casus plus minus Latinus (-inus). Sed re vera incertissimus sum, nomenque non necesse est inveniatur declinabile, cum verbum "lingua" iam declinandi causa habeamus. ¶ Cum te alloquar ... quo modo vocabulum sicut "northwestern" Latine redderes? Mattie (disputatio) 04:24, 28 Augusti 2012 (UTC)
Lingua Ojibwica interim haud malum mihi videatur. Mattie (disputatio) 07:48, 28 Augusti 2012 (UTC)
Si quis ante nos "Ojibwica" scripsit, ita sit. An eam formam fingere suades? Abnuo. Ubi commentationem de lingua in "-ica" nominatam apud nos repperi, sine fonte huius nominis, semper movi! Potius cum te (supra) consentio: "nomen ... non necesse est inveniatur declinabile, cum verbum "lingua" iam declinandi causa habeamus." Andrew Dalby (disputatio) 08:27, 28 Augusti 2012 (UTC)
Si series illa dialectorum certa similitudine familiari conexarum Anglice modo "Ojibwe" modo "Ojibwa" modo "Ojibway" appellatur, Hispanice autem "Ojibwa", demiror, cui morigeremur formam q.e. Ojibwa vitando declinabilem et favendo formae q.e. Ojibwe indeclinabili. De "lingua O" repetenda paulum dubito, nam ita tenor textús longioris depravari videtur. Neander (disputatio) 12:09, 28 Augusti 2012 (UTC)
Anglice, nos Chippewa saepe legimus. Vide en:Chippewa_(disambiguation). IacobusAmor (disputatio) 12:42, 28 Augusti 2012 (UTC)
De Chippewa abnuo: solum in Civitatibus Foederatis usui est, ad dialectum quandam nominandam. Vicipaediae Anglicae est enim symbola "Lingua Chippewa" appellata. ¶ Andrew, non lemmatis, sed textus ipsius causa nomen ad facilius scribendum fingere volo. Notam adderem ut verbum illud non attestari patefieret. ¶ Quod de Ojibwa dicas, intellego, Neander, sed an vere declinabile est? Quo nomine si utamur, tunc talia qualia "populus Ojibwus" quoque dicere possimus, quod est cur "Ojibwicum" ("lingua Ojibwica," "populus Ojibwicus"), orthographiam mea sententia paulo insolitiorem, praeoptem. Sed iterum, adhuc incertus sum neque valenter de his rebus sentio. Mattie (disputatio) 16:59, 28 Augusti 2012 (UTC)
Ups, "orthographiam mea sententia paulo minus insolitam" mihi volebam! Mattie (disputatio) 23:30, 28 Augusti 2012 (UTC)
Super Hispanici non solum "Ojibwa" dicunt: "ojibwa" in symbola vicies quater repperi, "ojibwe" autem vicies ter. Idem atque Anglice loquentes facere videntur, diversis dialectis aliter appellatis. Mattie (disputatio) 17:06, 28 Augusti 2012 (UTC)
Quod ad phoneticam spectat, quia 'Zimbabwe' = Zimbabua, nonne 'Ojibwe' = Osibua vel Otsibua ? IacobusAmor (disputatio) 17:38, 28 Augusti 2012 (UTC)
De argumento ad pronuntiationem pertinenti dubito. In nominibus "barbaris" pronuntiandis, cuius normae phoneticae obsequendum sit? Ego mea vernacula usus (API) ['ojibwa] dico. Mihi quidem recte sonat, licet a norma Anglica abhorreat. At facile concedo Zimbabuam exemplum observabile esse. Si scribendi mores auctorum antiquorum respicimus, certe (ni fallor) ZIMBABVA scripsissent, et nomen q.e. Ottawa, OTTAVA. Ut videtur, varietas v / u magis orthographiae mediaevali quam pronuntiationi antiquae attribuenda est. Sed de "Ojibwe" ad modum Romanum scribenda taceo, nam scientia fundamentali ad Ojibwos [sic!] pertinenti careo. ¶ Mattie, velim scire, cur tibi insolens videatur adiectivum Ojibwus, -a, -um. Nonne aliquatenus similia sunt Sanscitus,-a,-um et Batavus,-a,-um? Neander (disputatio) 23:16, 28 Augusti 2012 (UTC)
Adiectivum tuum non iam mihi displicet. Sententia prima mea in eo consistebat, quod illud -ic- quod addere volebam transgressionem a lingua Latinae alienissima ad casum Latinum leniebat, ut sic dicam. Sed mentem meam mutavi. Mattie (disputatio) 23:45, 28 Augusti 2012 (UTC)
Apud biologos Objiwayensis videtur. >:) —Mucius Tever (disputatio) 01:46, 30 Augusti 2012 (UTC)
Macte, Muci! Mattie (disputatio) 05:13, 31 Augusti 2012 (UTC)

NW[fontem recensere]

¶ De "northwestern" latine reddendo ipse quoque paene desperavi. Sed in symbola quadam caurino usus sum adiectivo a nomine venti (caurus) deducto. Hoc aeque expeditum mihi videtur ac borius/borealis aut eurous a ventorum nominibus (q.s. boreas, eurus) derivata. Neander (disputatio) 12:09, 28 Augusti 2012 (UTC)
Apud Cassell's: 'northwest' = inter septentriones et occasum solis spectans. IacobusAmor (disputatio) 12:42, 28 Augusti 2012 (UTC)
Ita quidem, sed insolenti longitudine parum expeditum videtur. Ceterum, apud Vilborg boreo-occidentalis legitur. Neander (disputatio) 13:24, 28 Augusti 2012 (UTC)
Noster geographus sine nomine ut videtur nomina substantivum boreoccidens (in, e.g., Africa Australis) et adiectivum boreoccidentalis (in, e.g., Lingua Abasca) commendat. Fortasse ei est fons verus. IacobusAmor (disputatio) 13:49, 28 Augusti 2012 (UTC)

De nexibus externis[fontem recensere]

Aliis nexibus externis non conversis, aliis fortasse non omnino necessariis, totam partem rescripsi. Ecce nexus remoti; si quis aliquos restituere velit, quaeso, restitue! Lesgles (disputatio) 21:07, 26 Februarii 2015 (UTC)

Grammatica et praecepta
Dictionaria et indixes vocabulorum