Austinopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Austinopolis
Res apud Vicidata repertae:
Austinopolis: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 912 791±0
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 827.51276 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Attalea, Andecavis, Saltillo, Confluentes, Lima, Maseru, Taichung, Edmundopolis, Ōita, Hackney

Tabula geographica

Austinopolis: situs

Austinopolis[1][2] (Anglice Austin) est urbs, sedes Travis Comitatus, et caput civitatis Texiae.

Anno 1835 primi incolae Europaei, qui saltem in documentis noti sunt, se in loco illis temporibus Waterloo appellato habitare coeperunt. Oppidum mox anno 1839 caput factum est rei publicae Texanae usque ad annum 1845 liberae. A quo anno hodie usque Austin sive Austinopolis, ita ad honorem Stephani Austin Texiae secretarii civici nominata, urbs capitalis manet civitatis Texanae Civitatum Foederatarum. Ibi anno 1881 Universitas Texana condita est. Ibi etiam anno 1888 praetorium civitatis Texanae constructa est, aedificiorum omnis mundi septimum quod ad magnitudinem pertinuit.

Urbs Austinopolis, media civitate sita, a flumine Colorado in duas partes dividitur. Tempestatem aestuosam per maiorem anni partem habet.

Praetorium civitatis Texanae media urbe Austinopoli eminens

Multi musici Austinopoli habitant et laborant, quamobrem urbi datum est cognomen Live Music Capital of the World, scilicet "caput mundi musicae vivae".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Austinopolis": Joannes C. Traupman, Conversational Latin for Oral Proficiency, 2a editione (1997:192). "Augustinopolis": Latinitas Vaticana (1972)
  2. Nomen adiectivum Austiniensis: "Dioecesis Austiniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Austinopolim spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • OpenStreetMap • "4671654" apud GeoNames • Facebook Places • "1384879" apud USGS